라틴어 문장 검색

sed hanc cladem domus meae vestra felicitas et secunda fortuna publica consolatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 511:3)
clades calamitasque, intemperies modo in nostram advenit domum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 4, scene 42)
portat hunc aeger parens supremum ad ignem, mater hunc amens gerit properatque ut alium repetat in eundem rogum, quin luctu in ipso luctus exoritur novus novaeque circa funus exsequiae cadunt, tum propria flammis corpora alienis cremant;
(세네카, 오이디푸스 1:27)
ex hac clade atrox ira maioris cladis causa atque initium fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 572:1)
Quid enim est turpius quam captare in ipso luctu voluptatem, immo per luctum, et inter lacrimas quoque quod iuvet, quaerere ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 26:2)
plus ignominiae erat quam cladis acceptum, quae prope in cladem ingentem vertit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 210:1)
Sed pocius mundus, qui crimine uiuit in uno, Ad uite meritum pena moreretur in una, Aut terre delicta nouus consumeret ignis, Inuoluens homines una sub clade, nec unum Exciperet tante generalis regula cladis, Aut scelerum pestes alia sub peste perirent.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 12:5)
hic Veiorum occasus fuit, urbis opulentissimae Etrusci nominis, magnitudinem suam vel ultima clade indicantis, quod decem aestates hiemesque continuas circumsessa cum plus aliquanto cladium intulisset quam accepisset, postremo iam fato quoque urgente, operibus tamen, non vi expugnata est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 259:1)
sextiles, duplici clade insignem, quo die ad Cremeram Fabii caesi, quo deinde ad Alliam cum exitio urbis foede pugnatum, a posteriore clade Alliensem appellarunt reique nullius publice privatimque agendae fecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 11:2)
et convertam festivitates vestras in luctum et omnia cantica vestra in planctum; et inducam super omnes lumbos saccum et super omne caput calvitium; et ponam eam quasi luctum unigeniti et novissima eius quasi diem amarum.
(불가타 성경, 아모스서, 8장10)
nec tamen eae clades defectionesque sociorum moverunt ut pacis usquam mentio apud Romanos fieret, neque ante consulis Romam adventum nec postquam is rediit renovavitque memoriam acceptae cladis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 758:1)
hoc nefas cum inter tot, ut fit, clades in prodigium versum esset, decemviri libros adire iussi sunt, et Q. Fabius Pictor Delphos ad oraculum missus est sciscitatum quibus precibus suppliciisque deos possent placare et quaenam futura finis tantis cladibus foret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 678:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION