라틴어 문장 검색

lusus equi nunc est, levibus nunc luditur armis, nunc pila, nunc celeri volvitur orbe trochus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 129)
suscipis exceptis ecquid mea carmina solis Artibus, artifici quae nocuere suo?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 143)
Palladis exemplo de me sine matre creata carmina sunt;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 147)
sunt quoque mutatae, ter quinque volumina, formae, carmina de domini funere rapta sui.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 1412)
inque tot adversis carmen mirabitur ullum ducere me tristi sustinuisse manu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 1418)
non hic librorum, per quos inviter alarque, copia . pro libris arcus et arma sonant, nullus in hac terra, recitem si carmina, cuius intellecturis auribus utar, adest;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 1421)
fessus ubi incubuit baculo saxove resedit pastor, harundineo carmine mulcet oves.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 16)
vis me tenet ipsa sacrorum, et carmen demens carmine laesus amo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 115)
aspera militiae iuvenis certamina fugi, nec nisi lusura movimus arma manu;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 128)
et tamen ad numeros antiquaque sacra reverti sustinet in tantis hospita Musa malis, sed neque cui recitem quisquam est mea carmina, nec qui auribus accipiat verba Latina suis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 134)
saepe etiam lacrimae me sunt scribente profusae, umidaque est fletu littera facta meo, corque vetusta meum, tamquam nova, vulnera novit, inque sinum maestae labitur imber aquae, cum vice mutata, qui sim fuerimque, recordor, et, tulerit quo me casus et unde, subit, saepe manus demens, studiis irata sibique, misit in arsuros carmina nostra focos, atque ita de multis quoniam non multa supersunt, cum venia facito, quisquis es, ista legas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 139)
tu quoque non melius, quam sunt mea tempora, carmen, interdicta mihi, consule.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 140)
nec tamen officium nostro tibi carmine factum principe tam iusto posse nocere puto.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 45)
- sustinet in nostro carmine saepe legi, nec prohibere potest, quia res est publica Caesar, et de communi pars quoque nostra bono est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 47)
ne noceam grato vereor tibi carmine, neve intempestivus nominis obstet honor, quod licet (et tutum est) intra tua pectora gaude meque tui memorem teque fuisse pium, utque facis, remis ad opem luctare ferendam, dum veniat placido mollior aura deo;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 56)

SEARCH

MENU NAVIGATION