라틴어 문장 검색

Pudore calcato caedibus inquinavit manus, membra liberorum dispersit, nihil vacuum reliquit a scelere, non gloriae memor, non infamiae metuens, inemendabilis, cum ex ira in odium obcalluit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 234:2)
Sed si cogitaveris tecum remedii causa quibusdam et radi ossa et legi et extrahi venas et quaedam amputari membra quae sine totius pernicie corporis haerere non poterant, hoc quoque patieris probari tibi, quaedam incommoda pro is esse quibus accidunt, tam me hercules quam quaedam quae laudantur atque appetuntur contra eos esse quos delectaverunt, simillima cruditatibus ebrietatibusque et ceteris quae necant per voluptatem.
(세네카, De Providentia, book 1 23:4)
Sic sunt nauticis corpora ferendo mari dura, agricolis manus tritae, ad excutienda tela militares lacerti valent, agilia Sunt membra cursoribus ;
(세네카, De Providentia, book 1 49:1)
discamus membris nostris inniti, cultum victumque non ad nova exempla componere, sed ut maiorum mores suadent ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 83:3)
Vidisses membra uinculis pressa, macie retractos introrsus oculos, attritas catenis et inutiles manus:
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum. liber primus., Archipiratae filia.16)
Consumtis patrimoniis membra conferunt.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, luxuriosus a sodalibus excaecatus.14)
Filio furenti et membra sua lanianti pater uenenum dedit.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, Venenum Furenti filio datum.1)
Non habes tot membra quod debes.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, Mendici debilitati.38)
membra laetitia stupent.
(세네카, Hercules Furens 9:16)
Ite infaustum genus, o pueri, noti per iter triste laboris, non vos patriae laudis comites ulti saevos vulnere reges, non Argiva membra palaestra flectere docti fortes caestu fortesque manu, iam tamen ausi telum Scythicis leve corytis missum certa librare manu tutosque fuga figere cervos:
(세네카, Hercules Furens 16:22)
nullis vulneribus pervia membra sunt:
(세네카, Hercules Oetaeus 2:15)
' verba deprendit quies mortemque lassis intulit membris sopor.
(세네카, Hercules Oetaeus 8:39)
membra et Herculeos toros urit lues nescio qua;
(세네카, Hercules Oetaeus 11:22)
artus ipse dilacerat suos et membra vasta carpit avellens manu.
(세네카, Hercules Oetaeus 12:35)
trahere conatus tamen et membra traxit:
(세네카, Hercules Oetaeus 12:38)

SEARCH

MENU NAVIGATION