라틴어 문장 검색

Ni qui scit facere, insidias nescit metuere.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 432)
Pecunia si uti scias, ancilla est, si nescias, domina.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 496)
Quod nescias cui serves stultum est parcere.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 611)
Suis qui nescit parcere, inimicis favet.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 718)
Tolerabilior est poena, non posse vivere quam nescire.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 749)
Viri boni est nescire iniuriam pati.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 796)
Malunt nescire, quia iam oderunt.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 1장 9:1)
Adeo quod nesciant praeiudicant id esse quod, si sciant, odisse non poterant, quando, si nullum odii debitum deprehendatur, optimum utique sit desinere iniuste odisse, si vero de merito constet, non modo nihil odii detrahatur, sed amplius adquiratur ad perseverantiam, etiam iustitiae ipsius auctoritate.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 1장 9:2)
Cum igitur in omnibus nos aliter disponitis quam ceteros nocentes, ad unum contendendo, ut de eo nomine excludamur (excludimur enim si faciamus quae faciunt non Christiani), intellegere potestis non scelus aliquod in causa esse, sed nomen, quod quaedam ratio aemulae operationis insequitur, hoc primum agens, ut homines nolint scire pro certo quod se nescire pro certo sciunt.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 2장 18:1)
Atque adeo quasi praefatus haec ad sugillandam odii erga nos publici iniquitatem, iam de causa innocentiae consistam, nec tantum refutabo quae nobis obiciuntur, sed etiam in ipsos retorquebo qui obiciunt, ut ex hoc quoque sciant homines in Christianis non esse quae in se nesciunt esse, simul uti erubescant accusantes non dico pessimi optimos, sed iam, ut volunt, conpares suos.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 4장 1:1)
Infans tibi necessarius adhuc tener, qui nesciat mortem, qui sub cultro tuo rideat;
(테르툴리아누스, Apologeticum, 8장 7:2)
Nescitis genios daemonas dici et inde diminutiva voce daemonia?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 32장 2:2)
Non enim deum imperatorem dicam, vel quia mentiri nescio, vel quia illum deridere non audeo, vel quia nec ipse se deum volet dici.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 33장 3:1)
Quam melius ergo est nescire cum mali puniuntur, ne sciam et cum boni pereunt, si tamen bonum sapiunt.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 19장 1:8)
quia a nobis prohiberi non debet accipere, qui in igne positus nescit ardere.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 8:20)

SEARCH

MENU NAVIGATION