라틴어 문장 검색

frui namque pace optimo consilio cum populo Romano servata per intestina arma non licuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 96:1)
si plebi respirare ab eorum mixtis precibus minisque liceat, memorem eam suorum inituram suffragia esse et parto auxilio imperium quoque adscituram.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 271:3)
Fabius Vibulanus C. Servilius Ahala, re fectus continuato honore cum ob alias virtutes, tum ob recentem favorem unica moderatione partum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 635:2)
pace alibi parta Romani Veiique in armis erant tanta ira odioque, ut victis finem adesse appareret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 1:1)
"si mediusfidius, ad hoc bellum nihil pertineret, ad disciplinam certe militiae plurimum intererat insuescere militem nostrum non solum parata victoria frui, sed, si etiam res lentior sit, pati taedium et quamvis serae spei exitum exspectare et si non sit aestate perfectum bellum, hiemem opperiri nec, sicut aestivas aves, statim autumno tecta ac recessus circumspicere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 59:1)
mos erat civitatis velut publico latrocinio partam praedam dividere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 323:1)
nam quod ad se privatim attineat, si suae gloriae sibi inter dimicationem patriae meminisse sit fas, sibi amplum quoque esse urbem ab se captam frequentari, cottidie se frui monumento gloriae suae et ante oculos habere urbem latam in triumpho suo, insistere omnes vestigiis laudum suarum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 345:1)
vobis autem, Ardeates, fortuna oblata est et pro tantis populi Romani , quanta ipsi - nec exprobranda ea apud memores sunt - gratiae referendae et huic urbi decus ingens belli ex hoste communi pariendi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 476:1)
qua moderatione animi cum collegae levavit infamiam, tum sibi gloriam ingentem peperit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 268:1)
quippe ex illa die in plebem ventura omnia quibus patricii excellant, imperium atque honorem, gloriam belli, genus, nobilitatem, magna ipsis fruenda, maiora liberis relinquenda.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 395:1)
castrisque etiam eo die potiti praeda ingenti parta victores reverterunt, militaribus iocis cum apparatum hostium tum suum increpantes pavorem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 171:2)
non factionibus nec per coitiones usitatas nobilibus, sed hac dextra mihi tres summamque laudem peperi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 350:2)
quaenam illa inscitia belli ac pigritia est, aut quonam modo isti ex Sidicinis Campanisque victoriam pepererunt?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 386:2)
deos inquit immortales, milites, vestros meosque ab urbe proficiscens ita adoravi veniamque supplex poposci ut mihi de vobis concordiae partae gloriam non victoriam darent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 461:3)
satis fuit eritque unde belli decus pariatur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 462:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION