라틴어 문장 검색

C. Sulpicio Longo P. Aelio Paeto consulibus cum omnia non opes magis Romanae quam beneficiis parta gratia bona pace obtineret, inter Sidicinos Auruncosque bellum ortum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 217:1)
ita certe dictator id factum accepit, ut laetis aliis victoria parta prae se ferret iram tristitiamque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 425:2)
nec nos in bello satis cavimus, et illi male partam victoriam male perdiderunt, dum vix locis quibus vicerant credunt, dum quacumque condicione arma viris in arma natis auferre festinant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 131:1)
laudare ea milites laetarique obviam itum irae suae esse ac fateri omnia patienda potius quam proderetur salus tot principum Romanae iuventutis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 205:1)
consules egregia victoria parta protinus inde ad Bovianum oppugnandum legiones ducunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 400:1)
haec sine ullius adsensu cavillante Appio en inquit, "Quirites, illius Appi progenies, qui decemvir in annum creatus altero anno se ipse creavit, tertio nec ab se nec ab ullo creatus privatus fasces et imperium obtinuit, nec ante continuando abstitit magistratu quam obruerent eum male parta, male gesta, male retenta imperia.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 472:1)
laetati serius se quam ut impedire bellum possent venisse, nuntii victoriae Romam revertuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 519:2)
cohortatusque praedicatione vera qua in Tuscis, qua in Samnio partorum decorum exiguam appendicem Etrusci belli conficere iubet et vocis impiae poenas expetere, qua se urbem Romanam oppugnaturos minati sint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 596:2)
adeoque rem acceptam gratis animis ferunt ut Maximi cognomen, quod tot victoriis non pepererat, hac ordinum temperatione pareret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 690:1)
Thuriae redditae veteri cultori, Sallentinoque agro pax parta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 13:2)
ita dimissi Galli pecuniam ingentem sine labore ac periculo partam rettulerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 129:1)
praeda ingens parta et militi concessa est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 262:2)
pax tamen clarior maiorque quam bellum in Etruria eo anno fuerat parta est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 534:1)
eodem iure imperii quo bella gessi, bellis feliciter gestis, Samnio atque Etruria subactis, victoria et pace parta triumphabo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 538:2)
sequitur hunc annum et consul insignis, L. Papirius Cursor, qua paterna gloria qua sua, et bellum ingens victoriaque quantam de Samnitibus nemo ad eam diem praeter L. Papirium patrem consulis pepererat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 548:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION