라틴어 문장 검색

Erant parati qui naves incenderent, incensisque qui subsidium repellerent;
(카이사르, 히스파니아 전기 40:5)
Vos ita pacem semper odistis ut nullo tempore legiones desitae populi Romani in hac provincia haberi.
(카이사르, 히스파니아 전기 42:7)
Itaque navis omnis quas paratas habuerant ad navigandum propugnatoribus instruxerunt Caesarique redeunti cum classe occurrerunt.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 10:5)
itaque omni studio ad parandam classem incubuerunt.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 12:6)
Postremo non longam navigationem parabant, sed praesentis temporis necessitati serviebant et in ipso portu confligendum videbant.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 13:7)
ad has minores apertasque compluris adiecerunt et in portu periclitati remigio quid quaeque earum efficere posset idoneos milites imposuerunt seque ad confligendum omnibus rebus paraverunt.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 13:9)
Tamen virtute militum confisus cognitis hostium copiis se ad dimicandum parabat.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 13:12)
Neque vero diutius ea munitione se continere potuerunt, etsi erat non dissimile atque Alexandreae genus aedificiorum, ut minora maloribus conferantur, turresque editae et coniunctae muri locum obtinebant, neque nostri aut scalis aut cratibus aut reliquis rebus parati venerant ad oppugnandum.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 18:1)
paratam enim omnem multitudinem esse, confectam taedio puellae, fiduciario regno, dominatione crudelissima Ganymedis, facere id quod rex imperasset;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 23:2)
Celeriore fluminis Nili navigatione rex est usus, in quo magnam et paratam classem habebat.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 28:4)
Compluris interim legationes Pharnaces ad Domitium mittit quae de pace agerent regiaque munera Domitio ferrent.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 36:1)
Haec cum administraret, numquam tamen intermittebat legatos de pace atque amicitia mittere ad Domitium, cum hoc ipso crederet facilius eum decipi posse.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 37:1)
At contra spes pacis Domitio in isdem castris morandi attulit causam.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 37:2)
Parabant se Vatiniani repente oppressi;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 45:5)
parati deinceps Octaviani ex portu procedebant.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 45:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION