라틴어 문장 검색

Vxores praeter Octauiam duas postea duxit, Poppaeam Sabinam quaestorio patre natam et equiti R. antea nuptam, deinde Statiliam Messalinam Tauri bis consulis ac triumphalis abneptem.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 35장 1:1)
et Datus Atellanarum histrio in cantico quodam ita demonstrauerat, ut bibentem natantemque faceret, exitum scilicet Claudi Agrippinaeque significans, et in nouissima clausula Orcus uobis ducit pedes senatum gestu notarat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 39장 3:2)
at in iure dicendo cum de proprietate iumenti quaereretur, leuibus utrimque argumentis et testibus ideoque difficili coniectura ueritatis, ita decreuit ut ad lacum, ubi adaquari solebat, duceretur capite inuoluto atque ibidem reuelato eius esset, ad quem sponte se a potu recepisset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 7장 2:3)
duxit mox Galeriam Fundanam praetorio patre ac de hac quoque liberos utriusque sexus tulit, sed marem titubantia oris prope mutum et elinguem.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 6장 1:3)
ac subinde caede Galbae adnuntiata, compositis Germanicis rebus, partitus est copias, quas aduersus Othonem praemitteret quasque ipse perduceret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 9장 1:1)
huius filius, cognomine Sabinus, expers militiae - etsi quidam eum primipilarem, nonnulli, cum adhuc ordines duceret, sacramento solutum per causam ualitudinis tradunt - publicum quadragesimae in Asia egit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 1장 2:2)
subsedisse autem in oppido Reatino uxore ibidem ducta.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 1장 4:2)
Inter haec Flauiam Domitillam duxit uxorem, Statili Capellae equitis R. Sabratensis ex Africa delicatam olim Latinaeque condicionis, sed mox ingenuam et ciuem Rom.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 3장 1:1)
R. sed praefecto quondam praetorianarum cohortium, duxit uxorem et in defunctae locum Marciam Furnillam splendidi generis;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Titus, 4장 2:2)
curatores restituendae Campaniae e consularium numero sorte duxit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Titus, 8장 4:1)
celebrabat et in Albano quotannis Quinquatria Mineruae, cui collegium instituerat, ex quo sorte ducti magisterio fungerentur ederentque eximias uenationes et scaenicos ludos superque oratorum ac poetarum certamina.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 4장 4:4)
Phrygia erat, per quam ducebatur exercitus:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 1장 12:1)
stativa illic habuerat Cyrus, cum adversus Croesum in Lydiam duceret.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 4장 2:1)
Ceterum pecunia omni rerumque pretiosissimis Damascum Syriae cum modico praesidio militum missis reliquas copias in Ciliciam duxit insequentibus more patrio agmen coniuge ac matre.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 8장 13:3)
alii, qua rectum iter in Persidem ducebat, quidam circumitu rupes saltusque montium occultos petivere, pauci castra Darei.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 11장 22:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION