라틴어 문장 검색

nam et alibi dives inaccessos ubi Solis filia lucos et iterum dives quae munera Dido praetermisit cuius rei dives, cum veteres 'dives illius rei' dicerent, quod ipse alibi dives opum variarum et dives pictai vestis et auri.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 641a8)
sed ibi secreto filiae dicit, hic alter idem invidiose diis omnibus praesentibus videtur loqui propter removendam eorum dissensionem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 812)
Hercules cum expugnato Ilio filiam Laomedontis Hesionam, Priami sororem, Telamoni dedisset, profecti sunt legati cum Priamo et eam minime repetere potuerunt, illis dicentibus se eam habere iure bellorum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 917)
unde commotus Priamus misit Paridem cum exercitu, ut aliquid tale abduceret, aut uxorem regis, aut filiam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 918)
nam fuit filius Tiberis et Mantus, Tiresiae Thebani vatis filiae, quae post patris interitum ad Italiam venit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 1983)
alii Manto, filiam Herculis, vatem fuisse dicunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 1984)
nam 'liberos' etiam unum dicimus filium, adeo ut Terentius etiam filiam 'liberos' dixerit, ut in Hecyra qui illum dignum decreverunt, suos cui liberos committerent, ubi pater de filio ad uxorem loquitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 5325)
cisseis Hecuba filia Cissei secundum Euripidem, nam secundum alios Dymantis est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 7051)
hic venator inmensi corporis fuit, qui quodam tempore susceptus a rege Oenopione, cum vellet eius filiam vitiare, ille iratus opem Liberi patris, cuius erat filius, inploravit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 7632)
sed cum Thyestes post cognitum facinus requireret ultionem, ei Apollo respondit, posse alio scelere illius facinoris vindicem nasci, scilicet si cum Pelopia, filia sua, concumberet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 2624)
nam et pacem faciendam hortatur, et accusationem in Turnum dirigit, et quae a Latino indubitanter universa dicta sunt, quae pacem fieri suadeant, Drances eadem omnia respondens, addit etiam de filia danda Aeneae, quod Latinus ante reticuerat, quin natam egregio genero:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 3436)
hoc autem dicto latenter etiam Latini pudorem exonerat, qui Turno etiam suam promiserat filiam, dicens causam reipublicae praeponderare debere et propter pacem civium Turno Aenean esse praeferendum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 3563)
Terentius per amicitiam, quae coepta a parvulis cum aetate adcrevit simul, Iuvenalis ille excludatur amicus iam senior, cuius barbam tua ianua vidit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 5373)
nomine casmillae Statius Tullianus de vocabulis rerum libro primo ait dixisse Callimachum apud Tuscos Camillum appellari Mercurium, quo vocabulo significant deorum praeministrum, unde Vergilius bene ait Metabum Camillam appellasse filiam, scilicet Dianae ministram:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 5431)
huius filia fuit Antiopa, quam Theseus rapuit, unde Hippolytus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 6612)

SEARCH

MENU NAVIGATION