라틴어 문장 검색

probat Atropos omen fulvaque concordes iunxerunt fila sorores.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium71)
Iam primo tenero calentem ab ortu excepere sinu novem sorores, et te de genetrice vagientem tinxerunt vitrei vado Hippocrenes:
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium46)
qui parvuli si matre sospite perdidissent iam diu debilem patrem, minus pupilli existimarentur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Desiderato suo salutem 1:5)
certe ego vel tua soror inter spem metumque suspensi credidimus eius taedium augendum si voluntati iacentis obstitissemus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Agricolae suo salutem 2:5)
Soror mihi quae uxor tibi:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Probo suo salutem 1:1)
"frater ac soror sub annis adhuc tute-laribus agunt;"
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Turno suo salutem 8:4)
"sorori necdum maritus, fratri necdum curator, curatori necdum satisdator inventus est."
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Turno suo salutem 8:5)
novi enim probe ne meo quidem te, quem ex lege participas, sic honore laetatam, quia, licet sis uxor bona, soror optima es.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Papianillae Suae salutem 3:2)
hic vobis ecclesiam iuvenis miles, tenuis solus, adhuc filius familias et iam pater extruxit, nec illum a proposita 1 devotione suspendit vel tenacitas senum vel intuitus parvulorum, et tamen fuit morum factura quae taceret;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 21:6)
ad hoc, et cum me defetigatum ab excubiis ad deversorium crepusculascens hora revocaverat, vix dabatur luminibus inflexis parvula quies;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Leoni suo salutem. 2:1)
exisset stratis, ni provida signo Deidamia dato cunctas hortata sorores liquisset mensas ipsum complexa, sed haeret respiciens Ithacum coetuque novissimus exit.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:57)
nec mora, et undosis turba comitante sororum prosiluit thalamis:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권10)
"non potui infelix, cum primum gurgite nostro Rhoeteae cecidere trabes, attollere magnum aequor et incesti praedonis vela profunda tempestate sequi cunctasque inferre sorores?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권20)
mox igne genas et sanguine torquens nec socios nec castra videt, sed caecus et absens nunc superum magnos deprendit in aethere coetus, nunc sagas adfatur aves, nunc dura sororum licia, turiferas modo consulit anxius aras flammarumque apicem rapit et caligine sacra pascitur, exsiliunt crines rigidisque laborat vitta comis, nec colla loco nec in ordine gressus, tandem fessa tremens longis mugitibus ora solvit, et oppositum vox eluctata furorem est:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권208)
sed opertae conscia culpae cuncta pavet tacitasque putat sentire sorores, namque ut virgineo stetit in grege durus Achilles exsolvitque rudem genetrix digressa pudorem, protinus elegit comitem, quamquam omnis in illum turba coit, blandeque novas nil tale timenti admovet insidias:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권235)

SEARCH

MENU NAVIGATION