라틴어 문장 검색

non, si tribunicium auxilium et provocationem plebi Romanae, duas arces libertatis tuendae, ademistis, ideo in liberos quoque nostros coniugesque regnum vestrae libidini datum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 486:1)
me vindicantem sponsam in libertatem vita citius deseret quam fides.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 489:3)
sed ut iam sciret non id petulantiae suae sed Verginio absenti et patrio nomini et libertati datum, ius eo die se non dicturum neque decretum interpositurum:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 493:2)
data venia seducit filiam ac nutricem prope Cloacinae ad tabernas quibus nunc novis est nomen atque ibi ab lanio cultro arrepto, hoc te uno quo possum ait modo, filia, in libertatem vindico.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 515:1)
concitatur partim atrocitate sceleris, partim spe per occasionem repetendae libertatis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 521:1)
haec Verginio vociferanti succlamabat multitudo nec illius dolori nec suae libertati se defuturos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 539:1)
eunt agmine ad urbem et Aventinum insidunt, ut quisque occurrerat plebem ad repetendam libertatem creandosque plebis adhortantes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 542:1)
prosequuntur coniuges liberique, cuinam se relinquerent in ea urbe in qua nec pudicitia nec libertas sancta esset miserabiliter rogitantes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 564:1)
potestatem enim tribuniciam provocationemque repetebant, quae ante decemviros creatos auxilia plebis fuerant, et ne cui fraudi esset concisse milites aut plebem ad repetendam per secessionem libertatem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 576:1)
libertati enim ea praesidia petitis, non licentiae ad impugnandos alios.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 578:3)
nunc libertatem repeti satis est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 582:2)
congratulantur libertatem concordiamque civitati restitutam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 590:3)
ibi felici loco, ubi prima initia incohastis libertatis vestrae, tribunos plebi creabitis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 592:1)
quidquid enim libertati plebis caveretur, id suis decedere opibus credebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 601:1)
aliam deinde consularem legem de provocatione, unicum praesidium libertatis, decemvirali potestate eversam, non restituunt modo, sed etiam in posterum muniunt sanciendo novam legem, ne quis ullum magistratum sine provocatione crearet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 603:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION