라틴어 문장 검색

nam principem orabat deligere senatores ex quis viginti sorte ducti et ferro accincti, quoties curiam inisset, salutem eius defenderent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 2장3)
Regulus manere tempus ultionis seque coram principe executurum;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 4장6)
Haterius invisior fuit quia somno aut libidinosis vigiliis marcidus et ob segnitiam quamvis crudelem principem non metuens inlustribus viris perniciem inter ganeam ac stupra meditabatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 4장11)
abditos principis sensus et si quid occultius parat exquirere inlicitum, anceps:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 8장14)
atque ob id convictu principis prohibitus cum senili manu ferrum temptavisset, obligat venas;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 9장5)
nec secus apud principem Vescularius Flaccus ac Iulius Marinus ad mortem aguntur, e vetustissimis familiarium, Rhodum secuti et apud Capreas individui, Vescularius insidiarum in Libonem internuntius;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 10장5)
sed tum Gracchus praetor, cui ea quaestio evenerat, multitudine periclitantium subactus rettulit ad senatum, trepidique patres (neque enim quisquam tali culpa vacuus) veniam a principe petivere;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 16장6)
is moribus inquies haec et huiusce modi a se factitari praetendebat ut parta apud principem gratia periculis Pomponii Secundi fratris mederetur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 18장3)
nam Trebellenus sua manu cecidit, Paconianus in carcere ob carmina illic in principem factitata strangulatus est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 39장2)
fine anni Poppaeus Sabinus concessit vita, modicus originis, principum amicitia consulatum ac triumphale decus adeptus maximisque provinciis per quattuor et viginti annos impositus, nullam ob eximiam artem sed quod par negotiis neque supra erat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 39장4)
et pro ingenio cuiusque quaesiti decretique in principem honores;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 45장7)
dein multorum amoribus famosa Albucilla, cui matrimonium cum Satrio Secundo coniurationis indice fuerat, defertur impietatis in principem;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 47장4)
sed testium interrogationi, tormentis servorum Macronem praesedisse commentarii ad senatum missi ferebant, nullaeque in eos imperatoris litterae suspicionem dabant, invalido ac fortasse ignaro ficta pleraque ob inimicitias Macronis notas in Arruntium.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 47장9)
sane paucos ad suprema principis dies posse vitari:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 48장4)
dein Rhodo regressus vacuos principis penatis duodecim annis, mox rei Romanae arbitrium tribus ferme et viginti obtinuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 51장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION