라틴어 문장 검색

Ceterum hic ipse M. Cato, a cuius mentione haec disputatio processit, vereor ne supra nostrum exemplar sit.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 36:4)
Neque enim sepositus est animus et extrinsecus speculatur adfectus, ut illos non patiatur ultra quam oportet procedere, sed in adfectum ipse mutatur ideoque non potest utilem illam vim et salutarem proditam iam infirmatamque revocare.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 45:3)
Tu longius iam processisti, quam ut possis verbis sanari;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 93:3)
Itaque etsi perversa induenda magistratui vestis et convocanda classico contio est, procedam in tribunal non furens nec infestus sed vultu legis et illa sollemnia verba leni magis gravique quam rabida voce concipiam et agi lege iubebo non iratus sed severus ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 96:1)
Omnia ista, non refert in quantum procedant extendantque se, angusta sunt, misera, depressa;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 135:4)
Quotiens processere domo, per sceleratos illi avarosque et prodigos et impudentis et ob ista felices incedendum erit ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 36:2)
Placidus itaque sapiens et aequus erroribus, non hostis sed corrector peccantium, hoc cottidie procedit animo:
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 54:1)
Ceteri enim adfectus dilationem recipiunt et curari tardius possunt, huius incitata et se ipsa rapiens violentia non paulatim procedit sed, dum incipit, tota est;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 4:1)
Ideo quibus stomachus suspectus est, processuri ad res agendas maioris negotii bilem cibo temperant, quam maxime movet fatigatio, sive quia calorem in media compellit et nocet sanguini cursumque eius venis laborantibus sistit, sive quia corpus attenuatum et infirmum incumbit animo ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 59:1)
Bibit deinde liberalius quam alias capacioribus scyphis et iam gravis ac vinolentus obiurgatoris sui filium procedere ultra limen iubet adlevataque super caput sinistra manu stare.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 89:1)
Ille tamen contentus fuit a conviciatore suo secedere.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 147:5)
Licet nihil aliud, quod sit salutare, temptemus, proderit tamen per se ipsum secedere ;
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 3:2)
Quid, quod secedere ad optimos viros et aliquod exemplum eligere, ad quod vitam derigamus, licet ?
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 3:4)
tunc potest vita aequali et uno tenore procedere, quam propositis diversissimis scindimus.
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 3:7)
huic cohaereant mundo, an longe ab hoc secesserint et hic vacuo volutentur ;
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 30:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION