라틴어 문장 검색

Nam cum quidam adortus esset hominem contumeliis, qui non ad uerae uirtutis usum ad superbam gloriam falsum sibi philosophi nomen induerat, adiecissetque iam se sciturum an ille philosophus esset si quidem inlatas iniurias leniter patienterque tolerasset, ille patientiam paulisper assumpsit acceptaque contumelia uelut insultans:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XIII 2:11)
Num scire consumptos datur?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XIV 20:1)
Sed aestimate quam uultis nimio corporis bona, dum sciatis hoc quodcumque miramini triduanae febris igniculo posse dissolui.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XV 1:21)
— Quodsi conetur, ait, num tandem proficiet quicquam aduersus eum quem iure beatitudinis potentissimum esse concessimus?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXIII 2:24)
Quae fieri in regno scientis omnia, potentis omnia, sed bona tantummodo uolentis dei nemo satis potest nec ammirari nec conqueri.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, I 1:7)
An scientes uolentesque bonum deserunt, ad uitia deflectunt?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, III 2:28)
Cur haec igitur uersa uice mutentur scelerumque supplicia bonos premant, praemia uirtutum mali rapiant, uehementer ammiror, quaeque tam iniustae confusionis ratio uideatur ex te scire desidero.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, IX 1:6)
quos, ut uberrime demonstratum est, bonum quaerentes prauus error auertit, nedum ordo de summi boni cardine proficiens a suo quoquam deflectat exordio.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 4:3)
Hic iam fit illud fatalis ordinis insigne miraculum, cum ab sciente geritur quod stupeant ignorantes.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 5:8)
Nam ut pauca, quae ratio ualet humana, de diuina profunditate perstringam, de hoc quem tu iustissimum et aequi seruantissimum putas omnia scienti prouidentiae diuersum uidetur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 6:1)
Ad haec, sicuti cum quid esse scio id ipsum esse necesse est ita cum quid futurum noui id ipsum futurum esse necesse est;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, V 4:4)
Scitne quod appetit anxia nosse?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VI 13:1)
Sed quis nota scire laborat?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VI 14:1)
Cuius erroris causa quod omnia quae quisque nouit ex ipsorum tantum ui atque natura cognosci aestimat quae sciuntur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VII 3:17)
Quoniam igitur, uti paulo ante monstratum est, omne quod scitur non ex sua sed ex comprehendentium natura cognoscitur, intueamur nunc quantum fas est quis sit diuinae substantiae status, ut quaenam etiam scientia eius sit possimus agnoscere.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, XI 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION