라틴어 문장 검색

nec ex quo castris castra conlata sunt cessatum a levibus proeliis est, facile patiente dictatore conferendo vires spem universae victoriae temptato paulatim eventu certaminum suos praecipere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 292:1)
magistro equitum praecipit ne iniussu pugnam incipiat:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 355:1)
nobiles homines in possessionem agri publici grassari, nec, nisi antequam omnia praecipiant divisus sit, locum ibi plebi fore.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 52:1)
sic eques, sic pedes, ut praeceperat, pugnant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 132:1)
adeo duorum militum eventum, inter quos pugnatum erat, utraque acies animis praeceperat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 270:2)
Iuppiter Mars pater Quirine Bellona Lares Divi Novensiles Di Indigetes Divi quorum est potestas nostrorum hostiumque Dique Manes, vos precor veneror veniam peto oroque uti populo Romano Quiritium vim victoriam prosperetis, hostesque populi Romani Quiritium terrore formidine morteque adficiatis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 126:1)
haec frementibus hora fatalis ignominiae advenit, omnia tristiora experiundo factura quam quae praeceperant animis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 70:1)
praecipit ut in armis sint quacumque diei noctisve hora signum dederit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 525:3)
et cum P. Decius se vel in Samnium vel in Etruriam proficisci paratum esse ostendisset, tanta laetitia ac gratulatio fuit ut praeciperetur victoria animis triumphusque non bellum decretum consulibus videretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 363:2)
equitibus praecepit ut cum ingressos aquam viderent, adorirentur peditum agmen;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 43:1)
se, quae consilia magis res dent hominibus quam homines rebus, ea ante tempus immatura non praecepturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 465:1)
crebri relicti in castris ignes, ut fides fieret, dum ipse longius spatium fuga praeciperet, falsa imagine castrorum, sicut Fabium priore anno frustratus esset, tenere in locis consules voluisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 509:1)
inter quae maxima erat cura duci, itaque legatis tribunisque praeceperat, ne qua exprobratio cuiquam veteris fortunae discordiam inter ordines sereret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 477:1)
ceterum postquam Tarentum ire constituit, decem milibus peditum atque equitum, quos in expeditionem velocitate corporum ac levitate armorum aptissimos esse ratus est, electis, quarta vigilia noctis signa movit, praemissisque octoginta fere Numidis equitibus praecepit ut discurrerent circa vias perlustrarentque omnia oculis, ne quis procul spectator agminis falleret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 120:1)
sed ut fieri id posset, praecipit iuvenibus Tarentinis ut, ubi quem suorum procul vidissent, quiescere ac silere ac bono animo esse iuberent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 136:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION