라틴어 문장 검색

7 Ab his ad maxillam venturus indicanda quaedam puto communiter ad omnia ossa pertinentia, ne saepius eadem dicenda sint.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 7장1)
Ponendum autem hoc esse credidi, non quo curatio eius rei ulla sit, sed ut res indiciis cognosceretur et non putarent sibi medicum defuisse, si qui sic aliquem perdidissent.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 13장5)
sine quorum notitia neminem putant uel occurrere uel mederi morbis inter haec nascentibus posse.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 19:4)
Praeter haec, cum in interioribus partibus et dolores et morborum uaria genera nascantur, neminem putant his adhibere posse remedia, qui ipsas ignoret.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 23:1)
Neque quicquam esse stultius, quam quale quidque uiuo homine est, tale existimare esse moriente, immo iam mortuo.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 42:1)
Igitur, ut ad propositum meum redeam, rationalem quidem puto medicinam esse debere, instrui uero ab euidentibus causis, obscuris omnibus non ab cogitatione artificis sed ab ipsa arte reiectis.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 74:1)
Poma nocere quidam putant, quae inmodice toto die plerumque sic adsumuntur, ne quid ex densiore cibo remittatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 38:1)
Oportet itaque, ubi aliquid non respondet, non tanti putare auctorem quanti aegrum, et experiri aliud atque aliud, sic tamen ut in acutis morbis cito mutetur quod nihil prodest in longis, quos tempus ut facit sic etiam soluit, non statim condemnetur, si quid non statim profuit, minus uero remoueatur, si quid paulum saltem iuuat, quia profectus tempore expletur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 1장 6:1)
conuellendas enim uires aegri putauit luce, uigilia, siti ingenti, sic ut ne os quidem primis diebus elui sineret.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 2:7)
non ideo tamen id agendum, ut aegri uires conuellantur, existimo, quoniam ex inbecillitate summum periculum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 3:4)
Quidam, quia fere remissius matutinum tempus aegris est, tum putant dandum.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 5장 4:4)
morbum enim hunc iocineris putauit:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 15:2)
si uehementem infirmitatem adiuuari posse tribus guttis putauit, errauit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 18장 4:6)
Ego experimentis quemque in se credere debere existimo, calida potius an frigida utatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 26장 4:2)
At si duplicem esse fistulam aut multiplicem existimamus, sic tamen ut breuis intraque carnem sit, collyrio uti non debemus, quod unam partem curet, reliquas omittat;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 45:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION