라틴어 문장 검색

Militibus autem scriptis, dies praefinibatur quo die adessent et citanti consuli responderent;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, IV 4:1)
Item in libro sexto hoc scriptum est:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, IV 7:1)
sed quae scripta legi, ea ferme omnia inconcinna atque absurda visa sunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, V 5:2)
Posthac, inquam, videbimus an oves solae, ut tu ais, bidentes dicantur et an Pomponius, Atellanarum poeta, in Gallis Transalpinis erraverit, cum hoc scripsit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, VI 8:1)
sed, quod ultro existumabamus, id scriptum invenimus in commentariis ad ius pontificum pertinentibus, bidennes primo dictas, d littera inmissa, quasi biennes, tum longo usu loquendi corruptam vocem esse et ex bidennibus bidentes factum,.quoniam id videbatur esse dictu facilius leniusque.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, VI 14:1)
Hyginus tamen Iulius, qui ius pontificum non videtur ignorasse, in quarto librorum quos De Vergilio fecit, bidentes appellari scripsit hostias quae per aetatem duos dentes altiores haberent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, VI 15:1)
quamquam planum pro sycophanta M. quoque Cicero in oratione scriptum reliquit, quam Pro Cluentio dixit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, VII 11:2)
Sed in eo nihil edocenter neque ad instituendum explanate scriptum est, fecisseque videtur eum librum Aelius sui magis admonendi quam aliorum docendi gratia.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, VIII 4:1)
In poematis quoque et in epistulis veterum scriptum est plurifariam;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, IX 2:2)
Nam Q. Ennius verbum hoc ex Duodecim Tabulis vestris accepit, in quibus, si recte commemini, ita scriptum est:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, X 6:1)
Sed quoniam res pecuniaque familiaris obsidis vicem pignerisque esse apud rempublicam videbatur amorisque in patriam fides quaedam in ea firmamentumque erat, neque proletarii neque capite censi milites, nisi in tumultu maximo, scribebantur, quia familia pecuniaque his aut tenuis aut nulla esset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, X 12:1)
Capite censos autem primus C. Marius, ut quidam ferunt bello Cimbrico, difficillimis reipublicae temporibus, vel potius, ut Sallustius ait, bello Iugurthino, milites scripsisse traditur, cum id factum ante in nulla memoria extaret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, X 15:1)
Ipse interea milites scribere, non more maiorum nec ex classibus, sed ut libido cuiusque erat, capite censos plerosque.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, X 17:2)
Item alucinari factum scripsit ex eo, quod dicitur Graece ἀλύειν, unde elucum quoque esse dictum putat, a littera in e versa, tarditatem quandam animi et stuporem, qui alucinantibus plerumque usu venit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XII 4:1)
Quid Theophrastus mirum de perdicibus scriptum reliquerit et quid Theopompus de leporibus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XV 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION