라틴어 문장 검색

duae Romanae legiones secutae, prima et quarta, et sociorum duodecim milia;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 229:1)
Volumnium magnis itineribus in Samnium redeuntem - iam enim Fabio Decioque prorogati imperii finis aderat - fama de Samnitium exercitu populationibusque Campani agri ad tuendos socios convertit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 265:1)
caesa ad sex milia hominum, duo milia et quingenti capti - in eis tribuni militum quattuor - signa militaria triginta, et quod laetissimum victoribus fuit, captivorum recepta septem milia et quadringenti, et praeda ingens sociorum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 278:1)
novo imperii socio vix iam adsuescere senilem animum posse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 300:3)
nimirum adversarium se, non socium imperii legisse sensim exprobrat et invidisse Decium concordibus collegiis tribus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 327:2)
ceterum si sibi adiutorem belli sociumque imperii darent, quonam modo se oblivisci P. Deci consulis per tot collegia experti posse?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 361:1)
itaque praeterquam quod ambo consules profecti ad bellum erant cum quattuor legionibus et magno equitatu Romano Campanisque mille equitibus delectis, ad id bellum missis, et sociorum nominisque Latini maiore exercitu quam Romano, alii duo exercitus haud procul urbe Etruriae oppositi, unus in Falisco alter in Vaticano agro.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 373:1)
nec sustinuerunt Samnites impetum praeterque aciem ipsam Gallorum relictis in dimicatione sociis ad castra effuso cursu ferebantur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 417:1)
socios belli, Etruscos Umbros Gallos, in eadem fortuna videbant qua ipsi erant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 451:2)
velut ex composite ibi obvium habuere hostem ubi et vastare ipsi Samnitium agrum prohiberentur et egredi inde in pacata sociorumque populi Romani fines Samnitem prohiberent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 458:1)
Consul tumultu excitus cohortes duas sociorum, Lucanam Suessanamque, quae proximae forte erant, tueri praetorium iubet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 465:1)
duas turmas sociorum Latini nominis circumequitare moenia atque explorare omnia iubet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 482:1)
legatis tribunis praefectis sociorum imperat quod apud quemque facto opus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 495:2)
legationes sociorum, a M. Atilio praetore in senatum introductae, querebantur uri ac vastari agros a finitimis Etruscis quod desciscere a populo Romano nollent, obtestabanturque patres conscriptos ut se a vi atque iniuria communium hostium tutarentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 647:1)
responsum legatis curae senatui futurum ne socios fidei suae paeniteret:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 648:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION