라틴어 문장 검색

Emungere igitur se volens prendit manu Traxitque ad terram nasi longitudinem, Et aliam ridens ipsa ridenda exstitit.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Mercurius et duae mulieres: De eodem alia fabella.11)
Magni Pompei miles vasti corporis Fracte loquendo et ambulando molliter Famam cinaedi traxerat certissimam.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Pompeius Magnus et eius miles: Quam difficile sit hominem nosse.1)
Nam cum omnes homines ad custodiam eius natura restrinxerit, nos contra multum ac diu pensitatus amor liberalitatis communibus avaritiae vinculis eximebat, tantoque laudabilior munificentia nostra fore videbatur, quod ad illam non impetu quodam, sed consilio trahebamur.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 8 9:1)
aliud alios movet, ac plerumque parvae res maximas trahunt.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 20 12:3)
Here duo nomenclatores mei - habent sane aetatem eorum qui nuper togas sumpserint - ternis denariis ad laudandum trahebantur.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 14 6:2)
nam modo occurrentibus silvis via coartatur, modo latissimis pratis diffunditur et patescit;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 3:2)
tanta comitate convivium trahitur.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 1 9:6)
' 'Naturae historiarum triginta septem', opus diffusum eruditum, nec minus varium quam ipsa natura.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 5 6:2)
fuerat Paetus in partibus, et occiso Scriboniano Romam trahebatur.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 16 3:2)
Est opus pulchrum validum acre sublime, varium elegans purum figuratum, spatiosum etiam et cum magna tua laude diffusum, in quo tu ingenii simul dolorisque velis latissime vectus es;
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 20 2:1)
Nam Viennensium vitia intra ipsos residunt, nostra late vagantur, utque in corporibus sic in imperio gravissimus est morbus, qui a capite diffunditur.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 22 7:3)
Lata et diffusa planities montibus cingitur, montes summa sui parte procera nemora et antiqua habent.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 7:3)
Is interdicendum ei advocationibus in quinquennium censuit, et quamvis neminem auctoritate traxisset, constanter in sententia mansit;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 13 5:2)
Nam longissimo velut trunco elata in altum quibusdam ramis diffundebatur, credo quia recenti spiritu evecta, dein senescente eo destituta aut etiam pondere suo victa in latitudinem vanescebat, candida interdum, interdum sordida et maculosa prout terram cineremve sustulerat.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 6:1)
Tum illi quoque qui auctoritate eius trahebantur, transeunte illo destituti reliquerunt sententiam ab ipso auctore desertam, secutique sunt quasi transfugam quem ducem sequebantur.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 25:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION