라틴어 문장 검색

Romanas autem soliti contemnere leges Iudaicum ediscunt et servant ac metuunt ius, tradidit arcano quodcumque volumine Moyses, non monstrare vias eadem nisi sacra colenti, quaesitum ad fontem solos deducere verpos.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV36)
quippe illa nefandi Taurica sacri inventrix homines (ut iam quae carmina tradunt digna fide credas) tantum immolat, ulterius nil aut gravius cultro timet hostia, quis modo casus inpulit hos?
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XV45)
Ea denique atrocitas proelii fuit, ut interfuisse spectaculo deos fama tradiderit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM LATINUM 4:1)
Ac sic eaedem ferae, quae primam victoriam abstulerunt, secundam parem fecerunt, tertiam sine controversia tradiderunt.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM TARENTINUM 13:1)
Allatas a Graecia leges decem principes lecti iubente populo conscripserant, ordinataque erat in duodecim tabulis tota iustitia, cum tamen traditos fasces regio quodam furore retinebant.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, DE SEDITIONIBUS 8:2)
Et quod illud fuisset periculum, si se consiliis eius rex tradidisset, id est si Asiae viribus usus fuisset miser Annibal?
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM SYRIACUM REGIS ANTIOCHI 6:1)
Igitur Manilio Censorinoque consulibus populus Romanus adgressus Carthaginem spe pacis iniecta traditam a volentibus classem sub ipso ore urbis incendit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM TERTIUM 7:1)
Sic fraudulentissimus regum fraude gener soceri sui in insidias deductus Sullae in manum traditur, tandemque opertum catenis Iugurtham in triumpho populus Romanus aspexit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM IVGURTHINUM 17:2)
tradidisse regem ventis videretur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM MITHRIDATICUM 20:1)
Nam cruentus et saucius aquilam a moriente signifero traditam suis umeris in castra referebat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM MUTINENSE 5:2)
augescunt aliae gentes, aliae minuuntur, inque brevi spatio mutantur saecla animantum et quasi cursores vitai lampada tradunt.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 2:6)
si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt, unde ignem iacere et lumen submittere possint scintillasque agere ac late differre favillam.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 15:5)
Fit quoque de speculo in speculum ut tradatur imago, quinque etiam [aut] sex ut fieri simulacra suërint.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 12:1)
fit quoque ut inter dum similes existere avorum possint et referant proavorum saepe figuras, propterea quia multa modis primordia multis mixta suo celant in corpore saepe parentis, quae patribus patres tradunt a stirpe profecta.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 39:3)
multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae commendata manent, tutelae tradita nostrae.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 31:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION