라틴어 문장 검색

Non potest hic animus fidele otium capere, quatiatur necesse est fluctueturque, qui malis suis tutus est, qui fortis esse nisi irascitur non potest, industrius nisi cupit, quietus nisi timet :
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 58:2)
Non hospes ab hospite tutus, non socer a genero ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 44:3)
Aut loci beneficio adversus intemperiem anni tutus est aut patientia corporis sensum utriusque pervicit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 64:4)
Saepe ne audiendum quidem est, quoniam in quibusdam rebus satius est decipi quam diffidere.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 129:2)
est subdicax et qui spectare ludos cupiat et ex longinquo tutoque speculetur quos conlisit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 159:6)
" Ut nemo se iudicet tutum ab illa, cum lenes quoque natura et placidos in saevitiam ac violentiam evocet.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 28:2)
Erat certe amicus noster vir bonus, sed irae paratioris, cui non magis tutum erat blandiri quam male dicere.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 52:1)
Non enim Gai saevitiam, sed irae, propositum est describere, quae non tantum viritim furit sed gentes totas lancinat, sed urbes et flumina et tuta ab omni sensu doloris converberat.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 119:2)
Nam cum Babylona oppugnaturus festinaret ad bellum, cuius maxima momenta in occasionibus sunt, Gynden late fusum amnem vado transire temptavit, quod vix tutum est, etiam cum sensit aestatem et ad minimum deductus est.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 126:3)
Potest ergo et ille, cui omnia adhuc in integro sunt, antequam ullas experiatur tempestates, in tuto subsistere et protinus commendare se bonis artibus et inlibatum otium exigere, virtutium cultor, quae exerceri etiam quietissimis possunt.
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 17:1)
" Humilis et inertis est tuta sectari;
(세네카, De Providentia, book 1 64:11)
" Sed quia in hac," inquit, " tam insana hominum ambitione tot calumniatoribus in deterius recta torquentibus parum tuta simplicitas est et plus futurum semper est quod obstet quam quod succedat, a foro quidem et publico recedendum est, sed habet ubi se etiam in privato laxe explicet magnus animus ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 37:1)
An ille plus praestat, qui inter peregrinos et cives aut urbanus praetor adeuntibus adsessoris verba pronuntiat, quam qui quid sit iustitia, quid pietas, quid patientia, quid fortitudo, quid mortis contemptus, quid deorum intellectus, quam tutum gratuitumque bonum sit bona conscientia ?
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 39:1)
sanctiores tutioresque sunt hostibus suis, qui in fidem eum armis veniunt.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 45:3)
Hunc tamen Athenae ipsae in carcere occiderunt, et qui tuto insultaverat agmini tyrannorum, eius libertatem libertas non tulit.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 56:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION