라틴어 문장 검색

Ex quo disci potest, ut uera sit illa transfusio, tamen illam non per se, cum plenum corpus est, fieri, sed cum horum aliquid accesserit.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 61:1)
Ergo etiam ingeniosissimus saeculi nostri medicus, quem nuper uidimus, Cassius febricitanti cuidam et magna siti adfecto, cum post ebrietatem eum premi coepisse cognosset, aquam frigidam ingessit;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 69:2)
Quae uera quidem sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 71:1)
Concubitus uero neque nimis concupiscendus, neque nimis pertimescendus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 1장 4:1)
quod in iis uerum est, quibus aluus facile nec tuto resoluitur quique facile inhorrescunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 7:2)
At uere paulum cibo demendum, adiciendum potioni, sed dilutius tamen bibendum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 35:1)
Aestate uero et potione et cibo saepius corpus eget;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 36:1)
Vere tamen maxime, quae cum umoris motu nouantur, in metu esse consuerunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 1장 6:1)
Ergo si ex superiore parte aliquis decidit, si contusus est, si ex aliquo subito casu sanguinem uomit, quamuis paulo ante sumpsit cibum, tamen protinus ei demenda materia est, ne, si subsederit, corpus adfligat;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 10장 9:3)
Id neque hieme neque aestate recte datur, optime uere, tolerabiliter autumno.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 13장 3:1)
Neque uerum est, quod dicitur a quibusdam, nullam febrem inordinatam esse, nisi aut ex uomica aut ex inflammatione aut ex ulcere:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 3장 5:4)
facilior enim semper curatio foret, si hoc uerum esset:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 3장 5:5)
is enim ulterioribus quidem diebus cubantis etiam luxuriae subscripsit, primis uero tortoris uicem exhibuit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 3:2)
Neque tamen uerum est, quod Themisoni uidebatur, si duabus horis integer futurus esset aeger, satius esse tum dare, ut ab integro potissimum corpore diduceretur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 17:1)
Neque uerum est, quod ab eo dicitur, facilius concoqui cibos uarios:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 12:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION