라틴어 문장 검색

ad certam eos se victoriam ducere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 662:2)
auditum modo in acie - nam ne ante audiatur daturum operam - alterum consulem et alterum exercitum advenisse haud dubiam victoriam facturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 664:1)
deos omnes deasque precabantur ut illis faustum iter, felix pugna, matura ex hostibus victoria esset, damnarenturque ipsi votorum quae pro iis suscepissent, ut, quem ad modum nunc solliciti prosequerentur eos, ita paucos post dies laeti ovantibus victoria obviam irent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 668:1)
nam haudquaquam incruenta victoria fuit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 723:3)
nam Romae neuter animi habitus satis dici enarrarique potest, nec quo incerta expectatione eventus civitas fuerat, nec quo victoriae famam accepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 729:1)
statum quoque civitatis ea victoria movit, ut iam inde haud secus quam in pace res inter se contrahere vendendo, emendo, mutuum dando argentum creditumque solvendo auderent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 748:1)
peropportuna victoria nequaquam tantum iam conflatum bellum, quanta futuri materia belli, si licuisset iis Celtiberorum gente excita et alios ad arma sollicitare populos, oppressa erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 24:1)
brevi et victoriam haud dubiam habiturum, nec meliore eventu eos secum quam spe pugnaturos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 110:2)
post Hasdrubalis vero exercitum cum duce, in quibus spes omnis reposita victoriae fuerat, deletum cedendoque in angulum Bruttium cetera Italia concessum, cui non videatur mirabile nullum motum in castris factum?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 179:1)
et meminerant et admonebant alii alios supplicium ex se, non victoriam peti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 295:1)
mitior ea victoria fuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 315:1)
vos ipsi hic in Hispania patre et patruo meo, duobus imperatoribus, interfectis Septimum Marcium ducem vobis adversus exsultantes recenti victoria Poenos delegistis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 430:1)
Minus cruenta victoria fuisset, si patentiore campo et ad fugam capessendam facili foret pugnatum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 500:3)
Iovi optimo maximo, praesidi Capitolinae arcis, non grates tantum ob haec agere iussi sumus, sed donum hoc etiam, si vos permitteretis, coronam auream in Capitolium victoriae ergo ferre.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 580:1)
nisi aut Hamilcar Hannibali dux est praeferundus aut illud bellum huic, aut victoria illa maior clariorque quam haec - modo contingat ut te consule vincamus - futura est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 607:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION