라틴어 문장 검색

nec tamen aequari frontes poterant cum extenuando infirmam et vix cohaerentem mediam aciem haberent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 416:1)
nam Brennus regulus Gallorum in paucitate hostium artem maxime timens, ratus ad id captum superiorem locum ut ubi Galli cum acie legionum recta fronte concucurrissent subsidia in aversos transversosque impetum darent, ad subsidiarios signa convertit, si eos loco depulisset haud dubius facilem in aequo campi tantum superanti multitudini victoriam fore;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 417:1)
nihil tamen tot onerati atque obruti malis flexerunt animos quin, etsi omnia flammis ac ruinis aequata vidissent, quamvis inopem parvumque quem tenebant collem libertati relictum virtute defenderent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 464:1)
itaque dum dictator dilectum per se Ardeae habet, magistrum equitum L. Valerium a - Veiis adducere exercitum iubet, parat instruitque quibus haud impar adoriatur hostes, interim Capitolinus exercitus stationibus vigiliisque fessus superatis tamen humanis omnibus malis cum famem unam natura vinci non sineret, diem de die prospectans ecquod auxilium ab dictatore appareret,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 515:2)
itaque non aperuit solum incendio viam, sed flammis in castra tendentibus vapore etiam ac fumo crepituque viridis materiae flagrantis ita consternavit hostes ut minor moles superantibus vallum militibus munitum in castra Volscorum Romanis fuerit quam transcendentibus saepem incendio absumptam fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 23:1)
solo aequandae sunt dictaturae consulatusque, ut caput attollere Romana plebes possit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 196:1)
et cum ea quoque quae bello gesta essent pro fastigio rerum oratione etiam magnifica, facta dictis aequando, memorasset, nudasse pectus insigne cicatricibus bello acceptis et identidem Capitolium spectans Iovem deosque alios devocasse ad auxilium fortunarum suarum precatusque esse ut, quam mentem sibi Capitolinam arcem protegenti ad salutem populi Romani dedissent, eam populo Romano in suo discrimine darent, et orasse singulos universosque ut Capitolium atque arcem intuentes, ut ad deos immortales versi, de se iudicarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 213:2)
comitia inde habita tribunorum militum consulari potestate, quibus aequatus patriciorum plebeiorumque numerus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 312:1)
conando agendoque iam eo gradum fecisse plebeios unde, si porro adnitantur, pervenire ad summa et patribus aequari tam honore quam virtute possent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 364:1)
neque, tam vires pares quae superaverit res facile dictu est, nisi quod perpetua fortuna utriusque populi et extollere animos et minuere potuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 73:1)
sed et ipse constantia inceptum obtinuit et tribuni omni vi, ut reciperaturi ius consularibus comitiis amissum, adiuverunt, et cum ipsius viri maiestas nullius honoris fastigium non aequabat, tum per eundem qui ad dictaturam aperuisset viam censuram quoque in partem vocari plebes volebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 226:1)
nulla colonia vestra erit, quae nos obsequio erga vos fideque superet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 322:3)
hic Deci castrensis triumphus fuit incedentis per media castra cum armato praesidio coniectis in eum omnium oculis et omni honore tribunum consuli aequantibus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 408:1)
sin autem tandem libertatis desiderium remordet animos, si foedus, si societas aequatio iuris est, si consanguineos nos Romanorum esse, quod olim pudebat, nunc gloriari licet, si socialis illis exercitus is est quo adiuncto duplicent vires suas, quem secernere ab se consilia bellis propriis ponendis sumendisque nolint, cur non omnia aequantur?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 40:1)
sed quoniam vos regno impotenti finem ut imponatis non inducitis in animum, nos, quamquam armis possumus adserere Latium in libertatem, consanguinitati tamen hoc dabimus ut condiciones pacis feramus aequas utrisque, quoniam vires quoque aequari dis immortalibus placuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 54:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION