라틴어 문장 검색

Praesentia enim nos delicatos facit, et quia aliquando una loquimur, ambulamus, consedimus, cum diducti sumus, nihil de is, quos modo vidimus, cogitamus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 55 9:3)
cum fortiores exercentur et manus plumbo graves iactant, cum aut laborant aut laborantem imitantur, gemitus audio, quotiens retentum spiritum remiserunt, sibilos et acerbissimas respirationes;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 1:4)
Et ideo ad rerum actus excitandi ac tractatione bonarum artium occupandi sumus, quotiens nos male habet inertia sui inpatiens.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 8:6)
Idem de luxuria dico, quae videtur aliquando cessisse, deinde frugalitatem professos sollicitat atque in media parsimonia voluptates non damnatus, sed relictas petit, et quidem eo vehementius, quo occultius.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 10:1)
Non aliquando commodius est et carere convicio ?"
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 15:2)
sic nos animum aliquando debemus relaxare et quibusdam oblectamentis reficere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 25:5)
sic animus in hoc tristi et obscuro domicilio elusus, quotiens potest, apertum petit et in rerum naturae contemplatione requiescit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 17:2)
sed id aliquando contra naturam est, in quo bonum illud existit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 38:4)
Et ut quod volo exprimam breviter, materia boni aliquando contra naturam est, bonum numquam, quoniam bonum sine ratione nullum est, sequitur autem ratio naturam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 39:1)
Quotiens processeris, in ipso transitu aliqua, quae renovent cupiditates tuas, tibi occurrent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 69 2:4)
portus est, aliquando petendus, numquam recusandus, in quem si quis intra primos annos delatus est, non magis queri debet quam qui cito navigavit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 3:2)
Aliquando tamen, etiam si certa mors instabit et destinatum sibi supplicium sciet, non commodabit poenae suae manum;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 8:1)
Quotiens, quid fugiendum sit aut quid petendum, voles scire, ad summum bonum, propositum totius vitae tuae, respice.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 2:1)
Omnes, quae usquam rerum potiuntur urbes quaeque alienorum imperiorum magna sunt decora, ubi fuerint, aliquando quaeretur et vario exitii genere tollentur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 15:3)
Quid miraris, si uri, vulnerari, occidi, alligari iuvat, aliquando etiam libet?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 23:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION