라틴어 문장 검색

ex his enim et dignitatem maxime expetendam videmus, cum vera virtus atque honestus labor honoribus, praemiis, splendore decoratur, vitia autem hominum atque fraudes damnis, ignominiis, vinclis, verberibus, exsiliis, morte multantur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 193:5)
Sene- ctuti vero celebrandae et ornandae quod honestius potest esse perfugium quam iuris interpretatio?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 199:1)
Sed si illam quoque partem quaestionum oratori volumus adiungere vagam et liberam et late patentem, ut de rebus bonis aut malis, expetendis aut fugiendis, honestis aut turpibus, utilibus aut inutilibus, de virtute, de iustitia, de continentia, de prudentia, de magnitudine animi, de liberalitate, de pietate, de amicitia, de officio, de fide, de ceteris virtutibus contrariisque vitiis dicendum oratori putemus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 67:1)
et istam oscitantem et dormitantem sapientiam Scaevolarum et ceterorum beatorum otio concedamus.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 144:5)
quae si inflammanda sunt, maxime dicendum est non esse virtute parata, deinde etiam vitiis atque peccatis, tum, si erunt honestiora atque graviora, tamen non esse tanta illa merita, quantam insolentiam hominis quantumque fastidium;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 209:8)
tantum interest, quod gravitas honestis in rebus severisque, iocus in turpiculis et quasi deformibus ponitur, velut eisdem verbis et laudare frugi servum possimus et, si est nequam, iocari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 248:5)
et laudabile et honestum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 250:3)
Est huic finitimum dissimulationi, cum honesto verbo vitiosa res appellatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 272:2)
nam et sapientis est consilium explicare suum de maximis rebus et honesti et diserti, ut mente providere, auctoritate probare, oratione persuadere possis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 333:2)
Quis enim non iure beatam L. Crassi mortem illam, quae est a multis saepe defleta, dixerit, cum horum ipsorum sit, qui tum cum illo postremum fere conlocuti sunt, eventum recordatus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 9:2)
sunt enim et boni viri et, quoniam sibi ita videntur, beati;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 64:3)
cui quamquam faveo, tamen illum aetati suae praestare cupio, vobis vero illum tanto minorem praecurrere vix honestum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 230:3)
Nihil est enim tam miserabile quam ex beato miser.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 17장 1:2)
De honestate sic, ut honestumne sit pro amico periculum aut invidiam subire.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 19장 2:2)
a quibus ut quaeque res gesta est, ita sit honesta necesse est summeque laudabilis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 23장 1:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION