라틴어 문장 검색

datum inde negotium aedilibus ut animadverterent ne qui nisi Romani di neu quo alio more quam patrio colerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 328:1)
gens itaque ante omnes alias eo magis dedita religionibus, quod excelleret arte colendi eas, auxilium Veientibus negandum sub rege essent decrevit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 6:1)
gaudebat idem partem anni se agrum suum colere, quaerere unde domi militiaeque se ac suos tueri posset:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 37:2)
agrum non coluit, et culta evastata sunt bello;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 48:2)
inventumque tandem est ubi neglectas caerimonias intermissumve sollemne di arguerent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 193:1)
te simul, Iuno regina, quae nunc Veios colis, precor, ut nos victores in nostram tuamque mox futuram urbem sequare, ubi te dignum amplitudine tua templum accipiat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 237:1)
eam gentem traditur fama dulcedine frugum maximeque vini, nova voluptate, captam Alpes transisse agrosque ab Etruscis ante cultos possedisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 371:1)
et quoniam legatione adversus se maluerint quam armis tueri socios, ne se quidem pacem quam illi adferant aspernari, si Gallis egentibus agro, quem latius possideant quam colant Clusini, partem finium concedant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 398:1)
flaminem sacerdotesque Vestales sacra publica a caede, ab incendiis procul auferre, nec ante deseri cultum eorum quam non superessent qui colerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 435:1)
"haec culti neglectique numinis tanta momenta in rebus humanis cernentes ecquid sentitis, Quirites, quantum vixdum e naufragiis prioris culpae cladisque emergentes paremus nefas?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 546:1)
quorum neutrum fieri salvis caerimoniis potest.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 550:2)
nunc nos, tamquam iam nihil pace deorum opus sit, omnes caerimonias polluimus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 450:1)
nunc, misericordia vestra conciliati auxilioque in dubiis rebus defensi, beneficium quoque acceptum colamus oportet, ne ingrati atque omni ope divina humanaque indigni videamur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 306:1)
semper ego plebem Romanam militiae domique, privatus, in magistratibus parvis magnisque, aeque tribunus ac consul, eodem tenore per omnes deinceps consulatus colo atque colui.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 354:1)
postero die cum eadem deliberatio teneret, ex praedatoribus vagis quidam compertum attulerunt T. Quinctium in Tusculano agrum colere, urbis honorumque immemorem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 451:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION