라틴어 문장 검색

cineas legatus a Pyrrho ad senatum missus petit ut conponendae pacis causa rex in urbem reciperetur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XIII Periocha6)
et alius exercitus ratibus iunctis traiectus, castris prope flumen positis, nocturno itinere atque operis labore fessus quiete unius diei reficitur intento duce ad consilium opportune exsequendum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 270:1)
consulis deinde consilia atque animum et situm regionum itineraque et copias ad commeatus expediendos et cetera quae cognosse in rem erat summa omnia cum cura inquirendo exsequebatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 36:1)
se, quaecumque imperata sint, cum summa religione ac diligentia exsecutum coronam Romae in aram Apollinis deposuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 131:1)
id errore viarum an exiguitate temporis Nero exsequi non potuerit incertum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 214:1)
fraudem quoque Hippocrates addit inclinatis ad omnem suspicionem animis et Cretensium quibusdam ad itinera insidenda missis velut interceptas litteras quas ipse composuerat, reeitat:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 400:1)
sedato tandem tumultu exequentibus sciscitando quae acta cum Romanis essent, dilucere id quod erat coepit, aliam suam ac perfugarum causam esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 437:2)
motus his Moericus, cum legatos ad Marcellum mitti placuisset, fratrem inter eos mittit, qui per eundem illum Hispanum secretus ab aliis ad Marcellum deductus, cum fidem accepisset composuissetque agendae ordinem rei, Achradinam redit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 442:1)
omne inde tempus - exiguum id fuit - muniendis castris convehendisque commeatibus consumpsit, et omnia imperia milites cum inpigre, tum haudquaquam abiecto animo exequebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 537:1)
dum haec in Hispania geruntur, Marcellus captis Syracusis, cum cetera in Sicilia tanta fide atque integritate composuisset ut non modo suam gloriam sed etiam maiestatem populi Romani augeret, ornamenta urbis, signa tabulasque quibus abundabant Syracusae, Romam devexit, hostium quidem illa spolia et parta belli iure;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 594:1)
hanc orationem Virri plures cum adsensu audierunt quam forti animo id quod probabant exsequi potuerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 195:1)
fuit enim Scipio non veris tantum virtutibus mirabilis, sed arte quoque quadam ab iuventa in ostentationem earum compositus, pleraque apud multitudinem aut ut per nocturnas visa species aut velut divinitus mente monita agens, sive et ipse capti quadam superstitione animi, sive ut imperia consiliaque velut sorte oraculi missa sine cunctatione exsequerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 266:1)
qui victus acie excessisset, eum ne quis urbe, tecto, mensa, lare reciperet, diram exsecrationem in popularis, obtestationem quam sanctissimam potuerunt adversus hospites composuerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 362:1)
et tum forte sub idem tempus et venti vis omnis cecidit et hostes in conspectu fuere, ut ad componenda armamenta expediendumque remigem ac militem ad imminens certamen satis temporis esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 543:1)
per idem tempus Laevinus consul, iam magna parte anni circumacta, in Siciliam veteribus novisque sociis exspectatus cum venisset, primum ac potissimum omnium ratus Syracusis nova pace inconditas componere res, Agrigentum inde, quod belli reliquum erat tenebaturque a Carthaginiensium valido praesidio, duxit legiones.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 560:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION