라틴어 문장 검색

nam itineris quidem celeritate ex Hispania et concitatis ad arma Gallicis gentibus multo magis quam Hannibalem ipsum gloriari posse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 656:1)
postremo, cum haud dubie fortuna hostium esset, ne superstes tanto exercitui suum nomen secuto esset, concitato equo se in cohortem Romanam inmisit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 720:1)
vel segnem ducem tot excitare tumultus circumfusi poterant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 62:1)
Hasdrubal clamore equitum excitatus ut ex tabernaculo prosiluit tumultumque ante vallum et trepidationem suorum et procul signa legionum fulgentia plenosque hostium campos vidit, equitatum omnem extemplo in equites emittit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 210:1)
inde concitato agmine patentibus portis ingenti cum tumultu erumpunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 338:2)
apparuitque quantam excitatura molem vera fuisset clades, cum vanus rumor tantas procellas excivisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 354:1)
Mandonius et Indibilis, quibus, quia regnum sibi Hispaniae pulsis inde Carthaginiensibus destinarant animis, nihil pro spe contigerat, concitatis popularibus-Lacetani autem erant - et iuventute Celtiberorum excita agrum Suessetanum Sedetanumque sociorum populi Romani hostiliter depopulati sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 355:1)
haec taliaque dicendo non populares modo, sed Ausetanos quoque, vicinam gentem, concitat et alios finitimos sibi atque illis populos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 26:1)
quorum gemitus primo morientium exauditus, deinde subita consternatio ex somno et tumultus, cum causa ignoraretur, postremo certior res aliis excitantibus alios.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 94:1)
ad aliquantum iam altitudinis excitata erant moenia cum subito conlapsa ruina sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 262:2)
is concitatis popularibus, apud quos invidia regum magnae auctoritatis erat, castris palam positis descendere regem in aciem ac dimicare de regno coegit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 404:1)
bellum in Hispania finitum victore Romano quod Indibilis excitaverat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXIX Periocha2)
et novas religiones excitabant in animis hominum prodigia ex pluribus locis nuntiata.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 22:1)
relucentem flammam primo vigiles Carthaginiensium, deinde excitati alii.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 63:1)
equestrem procellam excitemus oportet, si turbare ac statu movere volumus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 243:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION