라틴어 문장 검색

Valet igitur multum ad vincendum probari mores et instituta et facta et vitam eorum, qui agent causas, et eorum, pro quibus, et item improbari adversariorum, animosque eorum, apud quos agetur, conciliari quam maxime ad benevolentiam cum erga oratorem tum erga illum, pro quo dicet orator.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 182:1)
argumentum ratio ipsa confirmat idque, simul atque emissum est, adhaerescit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 214:2)
Ambiguum per se ipsum probatur id quidem, ut ante dixi, vel maxime;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 254:4)
tanta malorum est multitudo civium, ut tibi ego hoc confirmem, si Romae manseris, te paucis annis ad maximas pecunias esse venturum."
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 269:2)
ut cum obiurgavit Albium Granius quod, cum eius tabulis quiddam ab Albucio probatum videretur, et valde absoluto Scaevola gauderet neque intellegeret contra suas tabulas esse iudicatum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 281:3)
Summa denique huius generis haec est, ut si in refellendo adversario firmior esse oratio quam in confirmandis nostris rebus potest, omnia in illum tela conferam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 293:1)
si nostra probari facilius, quam illa redargui possunt, abducere animos a contraria defensione et ad nostram conor deducere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 293:2)
Quid, illud, quod supra dixi, solere me cedere et, ut planius dicam, fugere ea, quae valde causam meam premerent, cum id non faciunt alii versanturque in hostium castris ac sua praesidia dimittunt, mediocriterne causis nocent, cum aut adversariorum adiumenta confirmant aut ea, quae sanare nequeunt, exulcerant?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 303:3)
ut vero statuamus ea, quae probandi et docendi causa dicenda sunt, quem ad modum componamus, id est vel maxime proprium oratoris prudentiae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 308:1)
itaque vel re narrata et exposita saepe datur ad commovendos animos digrediendi locus, vel argumentis nostris confirmatis vel contrariis refutatis vel utroque loco vel omnibus, si habet eam causa dignitatem atque copiam, recte id fieri potest;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 312:1)
tum suggerenda sunt firmamenta causae coniuncte et infirmandis contrariis et tuis confirmandis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 331:2)
Namque una in causis ratio quaedam est eius orationis, quae ad probandam argumentationem valet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 331:3)
nam et sapientis est consilium explicare suum de maximis rebus et honesti et diserti, ut mente providere, auctoritate probare, oratione persuadere possis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 333:2)
tum promissio, si audierint, probaturos;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 339:5)
sed haec ars tota dicendi, sive artis imago quaedam et similitudo est, habet hanc vim, non ut totum aliquid, cuius in ingeniis nostris pars nulla sit, pariat et procreet, verum ut ea, quae sunt orta iam in nobis et procreata, educet atque confirmet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 356:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION