라틴어 문장 검색

Et tum sicut equus qui de praesepibus fartus Vincla suis magnis animis abrupit, et inde Fert sese campi per caerula laetaqua prata Celso pectore, saepe iubam quassat simul altam, Spiritus ex anima calida spumas agit albas.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, III. 8:2)
Diffugere inde loci partes coepere, paresque Cum paribus iungi res et discludere mundum.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 11:3)
Tu modo quos in spem statues submittere gentis, Praecipuum iam inde a teneris inpende laborem, pro in eos inpende.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VI. 11:4)
Inferius vero demissum intestinis adiacentibus inseritur, et inde via est egerendis.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 17:5)
et fit inde congeries, dum pruritu desiderii amplius, vel certe de singulis parva libantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 30:4)
Inde hoc genus cibi difficile digeritur, unde putas ei digestionem ante provisam.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 2:2)
Frigus enim ima petens vitium radicibus involvitur et talem dat qualitatem suco inde nascenti.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 11:2)
Inde fit his qui raptantur in gyros hebetior auditus, visus obscurior.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 5:3)
ecce me, Euangele, sine nisu inde exemptum videbis.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 10:3)
nervis etiam manuum pedum aliarumve partium, per quas decore vivitur, virtus inde praestatur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 24:3)
Nam pars anterior capitis humidior occipitio est, et inde crebro solet incipere canities.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, X. 2:3)
inde senecta sicca est inopia naturalis humoris, humecta est abundantia vitiosi ex frigore procreati.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, X. 8:3)
Natura, inquit, cum quid ei occurrit honesto pudore dignum, imum petendo penetrat sanguinem, quo commoto atque diffuso cutis tinguitur, et inde nascitur rubor.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XI. 4:2)
ad hoc animoso occursu natura festinat, quam sanguis comitando quasi alacritate integritatis suae compotem tinguit cutem, et inde similis color nascitur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XI. 6:5)
Hoc demerso humor dilutior cuti remanet, et inde pallescit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XI. 8:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION