라틴어 문장 검색

Irascebatur illi ob unum aut alterum liberius dictum, quod tacitus ferre non potuerat Seianum in cervices nostras ne imponi quidem, sed escendere.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 133:2)
Pompei constitui Seianum et in monimentis maximi impera- toris consecrari perfidum militem ?
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 134:1)
Constituit filiam fallere.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 135:2)
Ego vero sapientem non imaginario honore verborum exornare constitui, sed eo loco ponere quo nulla permittatur iniuria.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 12:1)
Illius itaque sumendus est animus, quae non irascitur, sed constituit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 97:4)
Ita natura constituit, ut quidquid alieno metu magnum est, a suo non vacet.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 60:1)
Eo nos loco constituamus, quo ille est cui irascimur ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 74:1)
In media nos sui parte constituit et circumspectum omnium nobis dedit;
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 28:2)
Cui licet nihil facilitate eripi, nihil neglegentia patiatur excidere, licet horas suas avarissime servet et usque in ultimum aetatis humanae terminum procedat nec quicquam illi ex eo, quod natura constituit, fortuna concutiat, tamen homo ad immortalium cognitionem nimis mortalis est.
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 31:2)
Itaque cum videris bonos viros acceptosque diis laborare, sudare, per arduum escendere, malos autem lascivire et voluptatibus fluere, cogita filiorum nos modestia delectari, vernularum licentia, illos disciplina tristiori contineri, horum ali audaciam.
(세네카, De Providentia, book 1 7:1)
Vide quam alte escendere debeat virtus ;
(세네카, De Providentia, book 1 63:2)
escendo.
(세네카, De Providentia, book 1 64:3)
desciscat oportet a solito et efferatur et mordeat frenos et rectorem rapiat suum eoque ferat, quo per se timuisset escendere.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 155:3)
Quaeramus ergo, quid optimum factu sit, non quid usitatissimum, et quid nos in possessione felicitatis aeternae constituat, non quid vulgo, veritatis pessimo interpreti, probatum sit.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 9:1)
Illo ergo summum bonum escendat, unde nulla vi detrahitur, quo neque dolori neque spei nec timori sit aditus nec ulli rei, quae deterius summi boni ius faciat ;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 78:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION