라틴어 문장 검색

hac mercede iuventus nobilis corrupta non modo non ire obviam iniuriae, sed propalam licentiam suam malle quam omnium libertatem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 397:4)
ne nunc dulcedine semel capti ferant desiderium, cum praesertim nec nos temperemus imperiis, quo minus illi auxilii egeant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 569:2)
et dum pro se quisque deos tandem esse et non neglegere humana fremunt, et superbiae crudelitatique etsi seras, non leves tamen venire poenas - provocare qui provocationem sustulisset, et implorare praesidium populi qui omnia iura populi obtrisset, rapique in vincla egentem iure libertatis, qui liberum corpus in servitutem addixisset, - - ipsius Appi inter contionis murmur fidem populi Romani implorantis vox audiebatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 622:1)
Iulio consule ad praesidium urbis et L. magistro equitum ad subita belli ministeria, ne qua res qua eguissent in castris moraretur, dictator praeeunte A. Cornelio pontifice maximo ludos magnos tumultus causa vovit, profectusque ab urbe diviso cum Quinctio consule exercitu ad hostes pervenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 288:3)
ubi praesenti ope res egebant, consul nec animo defecit nec consilio:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 294:1)
siccitate eo anno plurimum laboratum est, nec caelestes modo defuerunt aquae sed terra quoque ingenito umore egens vix ad perennes suffecit amnes defectus alibi aquarum circa torridos fontes rivosque stragem siti pecorum dedit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 324:1)
adeo, simul fortuna civitatis virtute vera eguit, nihil censoria animadversio effecit quo minus regimen rerum ex notata indigne domo peteretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 339:3)
reliquum est ut quae hic vociferantur, eadem in castris et apud milites agant et exercitus corrumpant ducibusque parere non patiantur, quoniam ea demum Romae libertas est, non senatum, non magistratus, non leges, non mores maiorum, non instituta patrum, non disciplinam vereri militiae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 74:1)
et invexisse in Galliam vinum inliciendae gentis causa Arruntem Clusinum ira corruptae uxoris ab Lucumone, cui tutor is fuerat, praepotente iuvene et a quo expeti poenae, nisi externa vis quaesita esset, nequirent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 372:1)
et quoniam legatione adversus se maluerint quam armis tueri socios, ne se quidem pacem quam illi adferant aspernari, si Gallis egentibus agro, quem latius possideant quam colant Clusini, partem finium concedant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 398:1)
nec secus quam divino spiritu tactus cum se in mediam contionem intulisset abstinere suetus ante talibus conciliis, Ardeates inquit, veteres amici, novi etiam cives mei, quando et vestrum beneficium ita tulit et fortuna hoc eguit mea, nemo vestrum condicionis meae oblitum processisse putet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 473:1)
censoribus quoque eguit annus maxime propter incertam famam aeris alieni, adgravantibus summam etiam invidiae eius tribunis plebis, cum ab iis elevaretur, quibus fide magis quam fortuna debentium laborare creditum videri expediebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 284:1)
aut, si quid hostiliter fecissent, consilio id magis quam furore lapsos fecisse, ut sua vetera beneficia, locata praesertim apud tam gratos, novis corrumperent maleficiis, florentemque populum Romanum ac felicissimum bello sibi desumerent hostem, cuius adflicti amicitiam petissent?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 204:2)
inter hos longe maximus exstitit terror concilia populorum Latinorum ad lucum Ferentinae habita responsumque haud ambiguum imperantibus milites Romanis datum, absisterent imperare iis, quorum auxilio egerent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 254:1)
digni estis qui pauci pluribus opem tuleritis, ipsi nullius auxilio egueritis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 392:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION