라틴어 문장 검색

Hoc nimirum, ad quem modum reges erga consilium suum sanctius se gerere debeant:
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XX. DE CONSILIO 2:9)
Dicamus iam de incommodis consilii, et de ipsorum remediis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XX. DE CONSILIO 3:2)
Incommoda quae se produnt in consilio utendo et adhibendo sunt tria.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XX. DE CONSILIO 3:3)
Tertio, quod subsit periculum a consiliis infidelibus, quae tendant potius in commodium consulentis quam principis ipsius.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XX. DE CONSILIO 3:6)
Ad quae mala evitanda, doctrina quorundam ex Italis, et practica apud Gallos, temporibus quorundam regum introduxit consilia interiora quae vulgo vocantur cabinetti, remedium sane morbo deterius.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XX. DE CONSILIO 3:7)
Quantum ad occultationem consiliorum, non tenentur principes omnia cum omnibus consiliariis communicare, sed tam personas quam negotia cum delectu excerpere possunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XX. DE CONSILIO 4:2)
Quatenus vero ad consilia quos diximus cabinettos, in illos diverbium illud competit, plenus rimarum sum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XX. DE CONSILIO 4:5)
Neque improspere cedere solent istiusmodi consilia.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XX. DE CONSILIO 4:8)
Imo maiestas regum exaltatur potius quam deprimitur cum in cathedra consilii sedeant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XX. DE CONSILIO 5:3)
Neque unquam invenire est principem auctoritate sua imminutum per consilium suum, nisi forte ubi obtigerit potentia nimio in uno aliquo consiliario, aut nimis arcta combinatio inter diversos.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XX. DE CONSILIO 5:4)
Quantum ad postremum incommodum, consiliarios nimirum in consilio dando suae rei prospecturos, non domini, minime dubium est scripturam illam non inveniet fidem super terram intelligi debere de natura temporum, minime de personis singulis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XX. DE CONSILIO 6:2)
Adeo ut, si quis consilia det factiosa aut ad privatos fines collimantia, celeriter hoc ad aures principis deveniet.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XX. DE CONSILIO 6:6)
Sic enim verisimile fiet sum consilium potius recta directurum quam se principi accommodaturum quo complaceat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XX. DE CONSILIO 8:4)
Principibus etiam hoc magno usui esse possit, si opiniones et vota consiliorum suorum et divisim et coniunctim recipiant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XX. DE CONSILIO 8:5)
Consilia hac aetate in locis plurimis nihil aliud fere sunt quam congressus et colloquia familiaria, ubi res potius sermonibus iactentur quam debitis argumentis trutinentur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XX. DE CONSILIO 9:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION