라틴어 문장 검색

Nos autem fortes viri satis facere rei publicae videmur, si istius furorem ac tela vitemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 2:7)
mihi, ut urbi sine vestro motu ac sine ullo tumultu satis esset praesidii, consultum atque provisum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 26:2)
Iaciuntur enim voces quae perveniunt ad auris meas eorum qui vereri videntur, ut habeam satis praesidii ad ea, quae vos statueritis hodierno die, transigunda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 14:2)
Quodsi meam spem vis inproborum fefellerit atque superaverit, commendo vobis parvum meum filium, cui profecto satis erit praesidii non solum ad salutem, verum etiam ad dignitatem, si eius, qui haec omnia suo solius periculo conservarit, illum filium esse memineritis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 23:3)
Quamquam philosophiae quidem vituperatoribus satis responsum est eo libro, quo a nobis philosophia defensa et collaudata est, cum esset accusata et vituperata ab Hortensio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 3:2)
Iis igitur est difficilius satis facere, qui se Latina scripta dicunt contemnere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 6:1)
mihi quidem nulli satis eruditi videntur, quibus nostra ignota sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 7:3)
ego autem mirari <satis> non queo unde hoc sit tam insolens domesticarum rerum fastidium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 13:1)
Nisi mihi Phaedrum, inquam, tu mentitum aut Zenonem putas, quorum utrumque audivi, cum mihi nihil sane praeter sedulitatem probarent, omnes mihi Epicuri sententiae satis notae sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 21:1)
De cetero vellem equidem aut ipse doctrinis fuisset instructior - est enim, quod tibi ita videri necesse est, non satis politus iis artibus, quas qui tenent, eruditi appellantur - aut ne deterruisset alios a studiis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 33:2)
quorum nihil oportere exquisitis rationibus confirmare, tantum satis esse admonere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 39:4)
Sunt autem quidam e nostris, qui haec subtilius velint tradere et negent satis esse quid bonum sit aut quid malum sensu iudicari, sed animo etiam ac ratione intellegi posse et voluptatem ipsam per se esse expetendam et dolorem ipsum per se esse fugiendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 40:1)
Sed de clarorum hominum factis illustribus et gloriosis satis hoc loco dictum sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 48:1)
conclusum est enim contra Cyrenaicos satis acute, nihil ad Epicurum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 50:8)
quodsi qui satis sibi contra hominum conscientiam saepti esse et muniti videntur, deorum tamen horrent easque ipsas sollicitudines, quibus eorum animi noctesque diesque exeduntur, a diis inmortalibus supplicii causa importari putant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 67:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION