라틴어 문장 검색

An mea forma atque aetas nunc magis expetenda est, Demipho?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 5, scene 8106)
manet alta mente repostum iudicium Paridis spretaeque iniuria formae, et genus invisum, et rapti Ganymedis honores.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 3:9)
Sunt mihi bis septem praestanti corpore nymphae, quarum quae forma pulcherrima Deiopea, conubio iungam stabili propriamque dicabo, omnis ut tecum meritis pro talibus annos exigat, et pulchra faciat te prole parentem."
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 6:3)
Haec dum Dardanio Aeneae miranda videntur, dum stupet, obtutuque haeret defixus in uno, regina ad templum, forma pulcherrima Dido, incessit magna iuvenum stipante caterva.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 30:1)
cum subito e silvis, macie confecta suprema, ignoti nova forma viri miserandaque cultu procedit, supplexque manus ad litora tendit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 25:2)
Huic se forma dei voltu redeuntis eodem obtulit in somnis, rursusque ita visa monere est - omnia Mercurio similis, vocemque coloremque et crinis flavos et membra decora iuventa:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 23:3)
Undique conveniunt leucri mixtique Sicani, Nisus et Euryalus primi, Euryalus forma insignis viridique iuventa, Nisus amore pio pueri;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 12:4)
Extremus, formaque ante omnis pulcher, Iulus Sidonio est invectus equo, quem candida Dido esse sui dederat monumentum et pignus amoris.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 21:13)
pallentesque habitant Morbi, tristisque Senectus, et Metus, et malesuada Fames, ac turpis Egestas, terribiles visu formae:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 12:4)
Centauri in foribus stabulant, Scyllaeque biformes, et centumgeminus Briareus, ac belua Lernae horrendum stridens, flammisque armata Chimaera, Gorgones Harpyiaeque et forma tricorporis umbrae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 13:3)
Corripit hic subita trepidus formidine ferrum Aeneas, strictamque aciem venientibus offert, et, ni docta comes tenues sine corpore vitas admoneat volitare cava sub imagine formae, inruat, et frustra ferro diverberet umbras.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 13:4)
Ne quaere doceri quam poenam, aut quae forma viros fortunave mersit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 23:14)
Non, mihi si linguae centum sint oraque centum, ferrea vox, omnis scelerum comprendere formas, omnia poenarum percurrere nomina possim."
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 23:23)
una namque ire videbat egregium forma iuvenem et fulgentibus armis, sed frons laeta parum, et deiecto lumina voltu:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 32:5)
Hinc exaudiri gemitus iraeque leonum vincla recusantum et sera sub nocte rudentum, saetigerique sues atque in praesaepibus ursi saevire ac formae magnorum ululare luporum, quos hominum ex facie dea saeva potentibus herbis induerat Circe in voltus ac terga ferarum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION