라틴어 문장 검색

Sunt enim, qui in rebus contrariis parum sibi constent, voluptatem severissime contemnant, in dolore sint molliores, gloriam neglegant, frangantur infamia, atque ea quidem non satis constanter.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 93:5)
Multi enim bella saepe quaesiverunt propter gloriae cupiditatem, atque id in magnis animis ingeniisque plerumque contingit, eoque magis, si sunt ad rem militarem apti et cupidi bellorum gerendorum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 97:2)
licet enim mihi, M. fill, apud te gloriari, ad quem et hereditas huius gloriae et factorum imitatio pertinet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 101:3)
Itemque alii de vita, alii de gloria et benivolentia civium in discrimen vocantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 108:5)
Promptiores igitur debemus esse ad nostra pericula quam ad communia dimicareque paratius de honore et gloria quam de ceteris commodis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 108:6)
Inventi autem multi sunt, qui non modo pecuniam, sed etiam vitam profundere pro patria parati essent, iidem gloriae iacturam ne minimam quidem facere vellent, ne re publica quidem postulante;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 109:1)
Ergo postque magisque viri nunc gloria claret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 109:9)
Philippum quidem, Macedonum regem, rebus gestis et gloria superatum a filio, facilitate et humanitate video superiorem fuisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 117:3)
Quorum vero patres aut maiores aliqua gloria praestiterunt, ii student plerumque eodem in genere laudis excellere, ut Q. Mucius P. f. in iure civili, Pauli filius Africanus in re militari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 149:1)
Quidam autem ad eas laudes, quas a patribus acceperunt, addunt aliquam suam, ut hic idem Africanus eloquentia cumulavit bellicam gloriam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 149:2)
quod idem fecit Timotheus Cononis filius, qui cum belli laude non inferior fuisset quam pater, ad eam laudem doctrinae et ingenii gloriam adiecit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 149:3)
Optima autem hereditas a patribus traditur liberis omnique patrimonio praestantior gloria virtutis rerumque gestarum, cui dedecori esse nefas [et vitium] iudicandum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 155:4)
Honore et gloria et benivolentia civium fortasse non aeque omnes egent, sed tamen, si cui haec suppetunt, adiuvant aliquantum cum ad cetera, tum ad amicitias comparandas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 40:1)
nunc dicamus de gloria, quamquam ea quoque de re duo sunt nostri libri, sed attingamus, quandoquidem ea in rebus maioribus administrandis adiuvat plurimum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 41:2)
Summa igitur et perfecta gloria constat ex tribus his:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 41:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION