라틴어 문장 검색

hinc, ubi caeruleis iungitur Hister aquis, ut regio dicta est, succurrere debet et auctor, laesus ab ingenio Naso poeta suo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 52)
impetus ille sacer, qui vatum pectora nutrit, qui prius in nobis esse solebat, abest, vix venit ad partes, vix sumptae Musa tabellae inponit pigras paene coacta manus, parvaque, ne dicam scribendi nulla voluptas est mihi, nec numeris nectere verba iuvat, sive quod hinc fructus adeo non cepimus ullos, principium nostri res sit ut ista mali:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 213)
dixit, et ut laeto Pontum rumore replevit, ad gentes alias hinc dea vertit iter.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 48)
nostris hinc pete rebus opem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 812)
hinc oritur Boreas oraeque domesticus huic est et sumit vires a propiore loco.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 1017)
"omnis habet geminas, hinc atque hinc, ianua frontis, e quibus haec populum spectat, at illa larem;"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권69)
"tamen hinc, cum stabis ad aram, in tua quod spargi cornua possit, erit."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권205)
exserit haec humerum, vestem trahit illa per herbas, impediunt teneros vincula nulla pedes, hinc aliae Satyris incendia mitia praebent, pars tibi, qui pinu tempora nexa geris, te quoque, inextinctae Silene libidinis, urunt:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권234)
Septimus hinc oriens cum se demiserit undis, fulgebit toto iam Lyra nulla polo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권360)
hinc populi ritus edidicere pios.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권343)
procul hinc, procul impius esto frater et in partus mater acerba suos, cui pater est vivax, qui matris digerit annos, quae premit invisam socrus iniqua nurum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권394)
naviget hinc alia iam mihi linter aqua.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권563)
nec mihi parva fides, annos hinc isse priores, Anna quod hoc coepta est mense Perenna coli.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권77)
hinc etiam veteres miti memorantur honores ad spatium belli, perfide Poene, tui.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권78)
proximus Anchises, cum quo commune parentis non dedignata est nomen habere Venus, hinc satus Aeneas, pietas spectata, per ignes sacra patremque humeris, altera sacra, tulit, venimus ad felix aliquando nomen Iuli, unde domus Teucros Iulia tangit avos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권35)

SEARCH

MENU NAVIGATION