라틴어 문장 검색

I comes et magnos inlaesa merere triumphos Palmataeque ducem, sed cito, redde togae.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, II3)
Rursus, io, magnos clamat tibi Roma triumphos Invictusque tua, Caesar, in urbe sonas.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, VI5)
Fas audire iocos levioraque carmina, Caesar, Et tibi, si lusus ipse triumphus amat.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, VIII8)
Principium des, Iane, licet velocibus annis, Et renoves voltu saecula longa tuo, Te primum pia tura rogent, te vota salutent, Purpura te felix, te colat omnis honos:
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, VIII1)
Hos quoque secretos memoravit Roma triumphos, Nec minor ista tuae laurea pacis erat, Quod tibi de sancta credis pietate tuorum.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XV2)
Vincit Erythraeos tua, Caesar, harena triumphos Et victoris opes divitiasque dei:
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XXVI3)
Quanta Gigantei memoratur mensa triumphi Quantaque nox superis omnibus illa fuit, Qua bonus accubuit genitor cum plebe deorum Et licuit Faunis poscere vina Iovem:
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XLIX1)
O quantum per colla decus, quem sparsit honorem Aurea lunatae, cum stetit, umbra iubae!
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LIII5)
Haec est digna tuis, Germanice, porta triumphis;
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LXV7)
Pompeio dederit licet senatus Et Caesar genero sacros honores, Quorum pacificus ter ampliavit Ianus nomina:
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LXVI4)
Quos cuperet Phlegraea suos victoria ludos, Indica quos cuperet pompa, Lyaee, tuos, Fecit Hyperborei celebrator Stella triumphi, O pudor!
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LXXVIII1)
Omnia sed, Caesar, tanto superantur honore, Quod spectatorem te tua laurus habet.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LXXVIII9)
Sic priscis servatur honos te praeside templis, Et casa tam culto sub Iove numen habet;
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LXXX2)
Pro Capitolinis quid enim tibi solvere templis, Quid pro Tarpeiae frondis honore potest?
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, III2)
Perpetuos sperare licet tibi frondis honores:
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LXI10)

SEARCH

MENU NAVIGATION