라틴어 문장 검색

nec ideo adsequare.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 8장15)
ideo creberrime tristia in bonos, laeta apud deteriores esse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 22장3)
successorem non aliter quam indicium mortis accepturum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 30장7)
nec ideo abscedebat, ni contractis legionibus Vitellius et subdito rumore tamquam Mesopotamiam invasurus metum Romani belli fecisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 36장3)
sed non ideo pervicit quin suspensa et quo ducerentur inclinatura responderet exemploque eius Largus Caecina uteretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 34장4)
ideo regum obsides liberos dari ut, si domestici imperii taedeat, sit regressus ad principem patresque, quorum moribus adsuefactus rex melior adscisceretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 10장6)
nec ideo fugam sistebat, ni legiones proelium excepissent:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 39장2)
nec si Iturius et Calvisius adesis omnibus fortunis novissimam suscipiendae accusationis operam anui rependunt, ideo aut mihi infamia parricidii aut Caesari conscientia subeunda est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 21장7)
ideo nondum ipsum Vologesen commotum, quia causa quam vi agere mallent:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 37장7)
ideo artum inde numerum finiri et hinc maiorem offerri ut dolus pararetur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 38장5)
Illic reputans ideo se fallacibus litteris accitam et honore praecipuo habitam, quodque litus iuxta non ventis acta, non saxis impulsa navis summa sui parte veluti terrestre machinamentum concidisset;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 6장1)
his atque talibus recitatis et offensione manifesta, non ideo aut consules mutavere relationem aut Thrasea decessit sententia ceterive quae probaverant deseruere, pars, ne principem obiecisse invidiae viderentur, plures numero tuti, Thrasea sueta firmitudine animi et ne gloria intercideret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 49장7)
Ea dum a Corbulone tuendae Syriae parantur, acto raptim agmine Monaeses ut famam sui praeiret, non ideo nescium aut incautum Tigranen offendit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 4장1)
pecunias et libertates servis et ante dono datas, sed ideo tunc largius quia tenui iam re familiari et instantibus creditoribus testamento diffideret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 55장6)
Proximum constantiae exemplum Sulpicius Asper centurio praebuit, percontanti Neroni cur in caedem suam conspiravisset breviter respondens non aliter tot flagitiis eius subveniri potuisse:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 68장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION