라틴어 문장 검색

dextro cornu praepositus C. Licinius Crassus, consulis frater, cum omni Italico equitatu, velitibus intermixtis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 637:2)
nam cum ex frumentatoribus refugientes quidam in castra nuntiassent consuli circumsideri praesidium, motus periculo tot civium - nam octingenti ferme et omnes Romani erant - cum equitatu ac levi armatura (accesserant nova auxilia, Numidae pedites equitesque et elephanti) castris egreditur et tribunis militum imperat ut legionum signa sequantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 727:1)
et si qua praeterea vellent imperare praestaturum merito populi Romani est pollicitus, et monuit patres conscriptos ut a fraude Carthaginiensium caverent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 33:2)
excidii fuisse urbi, quod, cum centum milia denarium et tritici quinquaginta milia modium imperaret, spatium petierint, quo de ea re et ad Hostilium consulem et Romam mitterent legatos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 44:1)
duces sibi ab consule Cassio primum imperatos, qui in Macedoniam ducenti exercitum iter monstrarent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 52:2)
et alia quae imperarentur praestare paratos esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 63:3)
milesii nihil, quod praestitissent, memorantes, si quid imperare ad bellum senatus vellet praestare se paratos esse polliciti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 64:1)
et si quid aliud opus esset, uti imperaret senatus:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 73:2)
et sociis imperare praetor, cui Hispania obvenisset, iussus quattuor milia peditum et trecentos equites.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 140:1)
hoc fiduciam in posterum quoque praebuerat levatos se oneribusque impensisque quibus, alia aliis imperantibus, exhauriebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 190:1)
is ipse cum octingentorum militum praesidio his est praepositus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 251:2)
praemitti tamen quattuor milia armatorum ad loca opportuna praeoccupanda placuit, quibus praepositi sunt M. Claudius, Q. Marcius consulis filius.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 29:1)
is septem milia civium Romanorum et equites ducentos scribere iussus et sociis nominis Latini septem milia peditum imperare, quadringentos equites,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 248:2)
quinque milia Macedonum missa ad praesidium Pythoi et Petrae, quibus praepositi erant Histiaeus et Theogenes et Midon.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 404:1)
tum iam aperte primis ordinibus imperat, metarentur frontem castrorum et impedimenta constituerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 461:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION