라틴어 문장 검색

ne, quaeso, domine papa, nimis exigas verecundiam meam qualitercumque latitantem coepti operis huiusce temeritate devenustari, quia tantus est livor derogatorum, ut materia, quam mittis, velocius sortiatur inchoata probrum quam terminata suffragium.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Euphronio salutem. 3:3)
his igitur, ut supra dixi, precatibus efficacissimis obtine, ut portio nostra sit dominus atque ut ascripti turmis contribulium levitarum non remaneamus terreni, quibus terra non remanet inchoemusque ut a saeculi lucris, sic quoque a culpis peregrinari.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 4:2)
alioquin, si distuleris nostram sterilitatem facundis fecundare colloquiis, aucupabimus nundinas involantum et ultro scrinia tua coniventibus nobis ac subornantibus effractorum manus arguta populabitur inchoabisque tunc frustra moveri spoliatus furto, si nunc rogatus non moveris officio.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Remigio salutem. 5:2)
tamen ille modeste incohat, ambiguus paulum propiorque coacto:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 2권44)
Hic primus labor incohare sulcos et rescindere limites et alto egestu penitus cavare terras;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, Via Domitiana7)
et socii portus dilectuque initi terra Dieareheo nec non plaga cara madenti Surrentina deo sertis altaria cingat, materni qua litus avi, quem turba nepotum circuit et similes contendit reddere vultus, gaudeat et Libyci praesignis avunculus hasta, quaeque sibi genitos putat attollitque benigno Polla sinu.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, gratulatio ad Iulium Menecraten5)
Pisaeus Phlegyas opus incohat et simul omnes abstulit in se oculos:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권258)
verba putant, voxque illa tamen non dissona verbis, atque ibi post lacrimas et longa silentia rursus incohat Ismene:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권274)
- viamque incohat et maesto conversus ad aethera voltu sic ait:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권158)
plangunt sua damna coloni, et tamen oppressos miserantur in aequore nautas, illas ut summo vidit pater altus Olympo incestare diem, trepidumque Hyperionis orbem subfundi maculis, torvo sic incohat ore:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권54)
dixit, et emissa praeceps iter incohat hasta:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권310)
Est finis irae initium paenitentiae.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, E6)
Facilius crescit, quam inchoatur dignitas.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, F1)
Necesse est maximorum minima esse initia.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 48)
Primo indignum est, ut alicuius opera indigeret, et quidem mortui, cum dignius ab initio deum aliquem fecisset qui mortui erat operam desideraturus.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 11장 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION