라틴어 문장 검색

membra reformidant mollem quoque saucia tactum, vanaque sollicitis incutit umbra metum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 77)
si pacem nullam pontus mihi praestet eunti, irrita Neptuno cur ego tura feram?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 912)
adde metus, et quod murus pulsatur ab hoste, tinctaque mortifera tabe sagitta madet, quod procul haec regio est et ab omni devia cursu, nec pede quo quisquam nec rate tutus eat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 19)
cumque dedit paries venturae signa ruinae, sollicito vacuus fit locus ille metu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 26)
me quoque amicorum nimio terrore metuque, non odio, quidam destituere mei.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 28)
pone metus igitur:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 327)
alter enim de te, Rhene, triumphus adest, inrita motorum non sunt praesagia vatum . danda Iovi laurus, dum prior illa viret.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 447)
et in multis me, precor, esse velit, at tu, cum tali populus sub principe simus, adloquio profugi credis inesse metum?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 621)
ne tamen iste metus somnos tibi rumpere possit, non ultra, quam vis, officiosus ero, teque tegam, qui sis, nisi cum permiseris ipse:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 626)
spem iuvat amplecti - quae non iuvat inrita semper - et, fieri cupias siqua, futura putes:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 715)
accedet voci per te non irrita nostrae, Alpinis iuvenis regibus orte, fides, ipse vides certe glacie concrescere Pontum, ipse vides rigido stantia vina gelu;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 72)
adnue conanti per laudes ire tuorum, deque meo pavidos excute corde metus, da mihi te placidum, dederis in carmina viris:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권9)
extimui sensique metu riguisse capillos, et gelidum subito frigore pectus erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권48)
"disce metu posito, vates operose dierum, quod petis, et voces percipe mente meas."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권50)
"arx mea collis erat, quem volgus nomine nostro nuncupat, haec aetas Ianiculumque vocat, tunc ego regnabam, patiens cum terra deorum esset, et humanis numina mixta locis, nondum Iustitiam facinus mortale fugarat (ultima de superis illa reliquit humum), proque metu populum sine vi pudor ipse regebat;"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권139)

SEARCH

MENU NAVIGATION