라틴어 문장 검색

excluso deinde ab acie nostra tibi atque equitibus num aut consul ipse subvenerit aut miserit praesidium;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 431:1)
iam fames quam pestilentia tristior erat, ni dimissis circa omnes populos legatis qui Etruscum mare quique Tiberim accolunt ad frumentum mercandum, annonae foret subventum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 572:1)
cum commoditas iuvaret rem familiarem saltem adquiescere eo tempore quo corpus addictum atque operatum rei publicae esset, tum quod ultro sibi oblatum esset, non a tribunis plebis unquam agitatum, non suis sermonibus efflagitatum, id efficiebat multiplex gaudium cumulatioremque gratiam rei.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 665:1)
una spes erat si ex maioribus castris subveniretur, ut diversae legiones aliae adversus Capenatem ac Faliscum, aliae contra eruptionem oppidanorum pugnarent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 97:1)
et quidem - fatebor vobis, etsi minus iniuriae vestrae meminisse iuvat - cum abessem, quotienscumque patria in mentem veniret, haec omnia occurrebant, colles campique et Tiberis et adsueta oculis regio et hoc caelum sub quo natus educatusque essem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 573:2)
idem ardor et in Romano exercitu erat et in altero duce, nec praesentis dimicationis fortunam ulla res praeterquam unius viri consilium atque imperium morabatur, qui occasionem iuvandarum ratione virium trahendo bello quaerebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 240:1)
dis bene iuvantibus ageret quod e re publica duceret:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 249:3)
faxo ne quid iuvet vox ista 'veto,' qua nunc concinentes collegas nostros tam laeti auditis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 371:2)
perge et nomen Romanum invictum iuvantibus dis praesta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 88:2)
nunc, quod instat, dis bene iuvantibus novum atque integrum de Samnitibus triumphum mecum petite.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 355:1)
haud ullo publico consilio auxiliove iuvari Graecos nec Fundanum Formianumve a se sollicitatos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 324:1)
sed eventus docuit fortes fortunam iuvare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 405:2)
itaque frumentatores cum circumventi ex insidiis caesi loco iniquo essent, creditum volgo est subveniri eis ab legato potuisse, ni tristia edicta exhorruisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 505:1)
nam et circa omnia defecerunt unde subvehi commeatus poterant, et si homines iuvare velint, iniqua loca sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 328:2)
docent suos iam pridem exoptantes Samnitium adventum, simul ad Lautulas pugnatum audierint, pro victis Romanos habuisse, iuventute armis Samnitem iuvisse:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 357:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION