라틴어 문장 검색

sic stratas legiones Latinorum dabo, quemadmodum legatum iacentem videtis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 67:2)
utrius exercitus imperator legiones hostium superque eas se devovisset, eius populi partisque victoriam fore.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 71:1)
agedum, pontifex publicus populi Romani, praei verba quibus me pro legionibus devoveam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 124:3)
praeda capta ingens est, praesidioque imposito Calibus reductae Romam legiones.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 236:3)
ceterum ut ferme fugiendo in media fata ruitur, cum saepe Bruttias Lucanasque legiones fudisset, Heracleam Tarentinorum coloniam ex Lucanis, Sipontum Apulorum, Consentiamque Bruttiorum ac Terinam, alias inde Messapiorum ac Lucanorum cepisset urbes et trecentas familias illustres in Epirum, quas obsidum numero haberet, misisset, haud procul Pandosia urbe, imminente Lucanis ac Bruttiis finibus, tres tumulos aliquantum inter se distantes insedit, ex quibus incursiones in omnem agri hostilis faceret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 341:1)
misso itaque repente senatu se ex curia proripuit, tum vero non m magis legiones quam maiestatem dictatoriam et disciplinam militarem a magistro equitum victam et eversam dictitans, si illi impune spretum imperium fuisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 426:1)
neminem illi vim allaturum salvis legionibus Romanis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 440:2)
castra in hostico incuriose ita posita tamquam procul abesset hostis, cum subito advenere Samnitium legiones tanta ferocia ut vallum usque ad stationem Romanam inferrent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 535:1)
dictator ubi propiorem spe dimicationem vidit, ne militum virtuti damno locus esset, ignibus crebris relictis, qui conspectum hostium frustrarentur, silentio legiones educit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 537:1)
mihi legiones peditumque pugna curae erunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 549:1)
ubi inciderint in praedatores, ut idem omnibus sermo constet, legiones Samnitium in Apulia esse, Luceriam omnibus copiis circumsedere nec procul abesse quin vi capiant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 16:1)
equidem mortem pro patria praeclaram esse fateor et me vel devovere pro populo Romano legionibusque vel in medios immittere hostes paratus sum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 52:1)
sed hic patriam video, hic quidquid Romanarum legionum est, quae nisi pro se ipsis ad mortem ruere volunt, quid habent quod morte sua servent?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 53:1)
tum deinceps singulae legiones.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 75:3)
quae sententia testis erit mihine an legionibus vestris pepercerim, cum me seu turpi seu necessaria sponsione obstrinxi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 108:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION