라틴어 문장 검색

Rerum suspicione feriuntur, adeo quidem, ut interdum iniurias vocent modica beneficia, in quibus frequentissima, certe acerbissima iracundiae materia est.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 179:2)
continua sit omnis et plena materia, ex qua cuncta gignuntur, an diducta et solidis inane permixtum ;
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 22:4)
individua sint, per quae struitur omne quod natum futurumque est, an continua eorum materia sit et per totum mutabilis ;
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 30:5)
non esse materiae errantis hunc ordinem nec quae temere coierunt tanta arte pendere, ut terrarum gravissimum pondus sedeat immotum et circa se properantis caeli fugam spectet, ut infusa vallibus maria molliant terras nec ullum incrementum fluminum sentiant, ut ex minimis seminibus nascantur ingentia.
(세네카, De Providentia, book 1 3:2)
Ipsis, inquam, deus consulit, quos esse quam honestissimos cupit, quotiens illis materiam praebet aliquid animose fortiterque faciendi, ad quam rem opus est aliqua rerum difficultate.
(세네카, De Providentia, book 1 41:1)
" Non potest artifex mutare materiam ;
(세네카, De Providentia, book 1 62:2)
Grata omnis illi excitandi se abstrahendique materia est, gratior pessimis quibusque ingeniis, quae occupa- tionibus libenter deteruntur.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 30:3)
Transeamus ad patrimonia, maximam humanarum aerumnarum materiam ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 72:1)
et intellegemus paupertati eo minorem tormentorum quo minorem damnorum esse materiam.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 73:2)
Est et illa sollicitudinum non mediocris materia, si te anxie componas nec ullis simpliciter ostendas, qualis multorum vita est, ficta, ostentationi parata ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 145:1)
ita finitio summi boni alias diffundi potest et exporrigi, alias colligi et in se cogi.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 18:3)
non in animum illas, sed in domum recipit, nec respuit possessas, sed continet et maiorem virtuti suae materiam subministrari vult.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 109:3)
Quid autem dubii est, quin haec maior materia sapienti viro sit animum explicandi suum in divitiis quam in paupertate, quom in hac unum genus virtutis sit non inclinari nec deprimi, in divitiis et temperantia et liberalitas et diligentia et dispositio et magnificentia campum habeat patentem ?
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 111:1)
Domus ipsa divitis viri quantam habet bene faciendi materiam !
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 124:7)
Praebui ego aliquando Aristophani materiam iocorum, tota illa comicorum poetarum manus in me venenatos sales suos effudit.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 148:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION