라틴어 문장 검색

Quaero enim num possit aut contra imperatorem aut pro imperatore dici sine rei militaris usu aut saepe etiam sine regionum terrestrium aut maritimarum scientia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 60:1)
Ita si de re militari dicendum huic erit Sulpicio, quaeret a C. Mario adfini nostro et, cum acceperit, ita pronuntiabit, ut ipsi C. Mario paene hic melius quam ipse illa scire videatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 66:1)
'Num tu igitur' inquit Sulpicius 'me aut hunc Cottam ius civile aut rem militarem iubes discere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 131:1)
Qua re non, si eloquentissimus Athenis Pericles idemque in ea civitate plurimos annos princeps consili publici fuit, idcirco eiusdem hominis atque artis utraque facultas existimanda est, nec, si P. Crassus idem fuit eloquens et iuris peritus, ob eam causam inest in facultate dicendi iuris civilis scientia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 216:1)
Quod si ea probarentur in populis atque in civitatibus, quis tibi, Crasse, concessisset, clarissimo viro et amplissimo et principi civitatis, ut illa diceres in maxima contione tuorum civium, quae dixisti?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 225:1)
namque et Herodotum illum, qui princeps genus hoc ornavit, in causis nihil omnino versatum esse accepimus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 55:4)
Denique etiam a philosophia profectus princeps Xenophon, Socraticus ille, post ab Aristotele Callisthenes, comes Alexandri, scripsit historiam, et is quidem rhetorico paene more;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 58:1)
itemque de re publica, de imperio, de re militari, de disciplina civitatis, de hominum moribus, adsumamus eam quoque partem, sed ita, ut sit circumscripta modicis regionibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 67:2)
cumque is se non nolle dixisset, locutus esse dicitur homo copiosus aliquot horas de imperatoris officio et de [omni] re militari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 75:3)
quid enim aut adrogantius aut loquacius fieri potuit quam Hannibali, qui tot annis de imperio cum populo Romano omnium gentium victore certasset, Graecum hominem, qui numquam hostem, numquam castra vidisset, numquam denique minimam partem ullius publici muneris attigisset, praecepta de re militari dare?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 76:2)
Ecce tibi est exortus Isocrates, [magister istorum omnium,] cuius e ludo tamquam ex equo Troiano meri principes exierunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 94:1)
An rei militari?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 226:6)
quae sunt utilia, sed non principi magis propria quam reliquarum partium;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 323:2)
Qua re confiteor equidem huius boni naturam esse principem, sicut earum rerum, de quibus ante locutus sum, omnium;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 356:1)
Quis horum non princeps temporibus illis fuit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 28:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION