라틴어 문장 검색

erunt quaedam causae (neque id raro) crimine quidem, de quo cognitio est, faciles ad diluendum sed multis anteactae vitae flagitiis et gravibus oneratae;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 116:1)
cum totum crimen uno verbo in qualibet actionis parte posito satis indicetur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 119:3)
nec saepius narrare duxerim nefas, quod Cicero pro Cluentio fecit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 174:1)
alioqui prius est quod obiicias verum efficere quam magnum, quia criminum invidia pro reo est, priusquam probabitur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 228:2)
item fieri non inutiliter potest ut, si merita in adversarium aliqua exposueris, in ingratum inveharis, , si varietatem criminum narratione demonstraveris, quantum ob ea periculum intentetur, ostendas.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 229:1)
nam et plura crimina iunguntur, ut cum Socrates accusatus est, quod corrumperet iuventutem et novas superstitiones introduceret;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 245:2)
itaque non defuerunt, qui Ciceronis illam pro Cluentio partitionem improbarent, qua se dicturum esse promisit primum, neminem maioribus criminibus, gravioribus testibus, in iudicium vocatum quam Oppianicum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 261:1)
intelligo, indices, tris totius accusationis fuisse partis, et unam in reprehensione vitae, alteram in contentione , tertiam in criminibus ambitus esse versatam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 262:2)
prudens vero et constans vel tanquam inimicus et pervicax dimittendus statim vel non interrogatione, sed brevi interlocutione patroni refutandus est aut aliquo, si continget, urbane dicto refrigerandus aut, si quid in eius vitam dici poterit, infamia criminum destruendus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 57:4)
quae fere omnia pro Cluentio Cicero in crimine veneficii excutit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 68:11)
accedunt aliquando fortuita, ebrietas, ignorantia, quae interim ad veniam valent, interim ad probationem criminis, ut si quis, dum alii insidiatur, alium dicitur interemisse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 128:5)
neque enim posset Ahala ille Servilius aut P. Nasica aut L. Opimius aut me consule senatus non nefarius haberi, si sceleratos interfici nefas esset.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 236:2)
cui simile quiddam fecisse Iphicrates dicitur, qui cum Aristophontem, quo accusante similis criminis reus erat, interrogasset, an is accepta pecunia rem publicam proditurus esset;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 275:4)
accusator e criminum invidia, etsi falsa sit, materiam dicendi trahit, de parricidio, sacrilegio, maiestate;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 291:3)
asperum crimen, sed id contrarium ostendit Cicero, quia iidem accusatores obiecerint Oppio, quod is voluerit exercitum largiendo corrumpere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 305:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION