라틴어 문장 검색

qui dicit medico, iussus requiescere, postquam tertia conpositas vidit nox currere venas, de maiore domo modice sitiente lagoena lenia loturo sibi Surrentina rogavit.
(페르시우스, 풍자, satire 348)
"Vindicta postquam meus a praetore recessi, cur milli non liceat, iussit quodcumque voluntas, excepto siquid Masuri rubrica vetavit?"
(페르시우스, 풍자, satire 543)
nihil obstat quin trabe vasta Aegaeum rapias, ni sollers Luxuria ante seductum moneat:
(페르시우스, 풍자, satire 586)
cor iubet hoc Enni, postquam destertuit esse Maeonides, quintus pavone ex Pythagoreo.
(페르시우스, 풍자, satire 67)
"postquam sapere urbi cum pipere et palmis venit nostrum hoc maris expers, faenisecae crasso vitiarunt unguine pultes."
(페르시우스, 풍자, satire 623)
Pictura quoque non alium exitum fecit, postquam Aegyptiorum audacia tam magnae artis compendiariam invenit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 2:11)
Et ille tarde quidem et invitus, sed postquam precibus etiam iracundiam miscui,Tuus inquit iste frater seu comes paulo ante in conductum accucurrit coepitque mihi velle pudorem extorquere.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 9:4)
Postquam lustravi oculis totam urbem, in cellulam redii, osculisque tandem bona fide exactis alligo artissimis complexibus puerum fruorque votis usque ad invidiam felicibus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 11:1)
Ascyltos postquam depositum esse inviolatum vidit et personam vendentis contemptam, seduxit me paululum a turba et Scis, inquit frater, redusse ad nos thesaurum de quo querebar?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 13:2)
. . . Non indecenti risu latera commovit . . . . Ac ne Giton quidem ultimo risum tenuit, utique postquam virguncula cervicem eius invasit et non repugnanti puero innumerabilia oscula dedit . . . .
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 20:8)
Syri illi qui venerant ad praedam, postquam deprehensos se intellexerunt, pariter secundum lectum conciderunt, ut putares hoc convenisse, et stertere tanquam olim dormientes coeperunt.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 22:8)
Sic erimus cuncti, postquam nos auferet Orcus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 34:19)
Postquam itaque omnis bacalusias consumpsi, duravi interrogare illum interpretem meum, quod me torqueret.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 41:2)
Hoc facto putabat se solium Iovis tenere, utique postquam Caesar illi dixit:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 51:8)
Postquam negavit, iussit illum Caesar decollari:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 51:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION