라틴어 문장 검색

At ego oves et lanam, et alia multa quae poscet dabo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 5, scene 1119)
Sed si qui voluerit diligentius haec sensu percipere, animadvertat attendatque naturas avium et piscium et terrestrium animalium, et ita considerabit discrimina temperaturae.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 4장24)
aliam enim mixtionem habet genus avium, aliam piscium, longe aliter terrestrium natura.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 4장25)
agro autem Falisco via Campana in campo Corneto est lucus, in quo fons oritur, ibique avium et lacertarum reliquarumque serpentium ossa iacentia apparent.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장70)
sub avis cauda pedes equi sunt subiecti.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 4장16)
cum autem cives Ephesiorum cogitarent fanum Dianae ex marmore facere decernerentque, a Paro, Proconnenso, Heraclea, Thaso uti marmor peteretur, propulsis ovibus Pixodarus in eodem loco pecus pascebat, ibique duo arietes inter se concurrentes alius alium praeterierunt et impetu facto unus cornibus percussit saxum, ex quo crusta candidissimo colore fuerat deiecta.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 2장73)
ita Pixodarus dicitur oves in montibus reliquisse et crustam cursim Ephesum, cum maxime de ea re ageretur, detulisse.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 2장74)
Linquit aues que sumit auis de uespere nomen Nec timet oppositi castra iuuare chori.
(ANONYMUS NEVELETI, De quadrupedibus et auibus 47:3)
eas illi, cum egressus in praeripia fluminis hiauit, una ex auibus fluuialibus amica auis iniecto rostro sine noxae periculo exculpit.
(아풀레이우스, 변명 8:10)
ista enim avis insectans alias avis et agitans semper ipsa postrema est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 214:19)
ista enim avis insectans alias avis et agitans semper ipsa postrema est.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 214:19)
Avibus autem praepetibus contrarias aves inferas appellari, Nigidius Figulus in libro primo Augurii Privati ita dicit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, Temere inepteque reprehensum esse a Iulio Hygino Vergilium, quod praepetes Daedali pennas dixit; atque inibi quid sint aves praepetes et quid illae sint aves quas Nigidius inferas appellavit. 10:1)
hoc enim interest inter augurium et auspicium, quod augurium et petitur et certis avibus ostenditur, auspicium qualibet avi demonstratur et non petitur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3988)
pan ovium custos ideo Lyceus Pan ovium custos, quod lupos ab ovium gregibus depellat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 171)
Iam metitur linum, iam fiunt recia, iam uir Fallit aues, iam se conscia culpat auis.
(ANONYMUS NEVELETI, De hyrundine aues monente 22:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION